Charter Document - 02184168

Charter Document - 02184168


Charter Number: 02184168
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Boso Dei gratia Cathalaunensis episcopus confirmo ecclesie Beate Marie de Tribus Fontibus in perpetuum quicquid ecclesia de Baudovillari habebat a parte Trium Fontium usque ad fontem qui dicitur Berarsart ita ut a predicto fonte sit meta et linea via Roberti Spanie usque ad caladiam de Roncheriis que est via ultra veterem capellam et ultra viam salinariam et inde usque ad territorium de Cansennac ita ut prefati monasterii de Tribus Fontibus sit quicquid est infra terminos istos sine omni costumia ad annuum censum X solidorum Proveniensis monete qui reddentur singulis annis in die Ascensionis Domini domui de Baudovillari Ita tamen factum est hoc quod monachi de Baudovillari excolent vallem illam que est inter veterem capellam et pratum et in longum usque ad caladiam viam quam supradiximus et nihil amplius Quod si terram illam dimiserint monachi non poterunt eam dare nisi monasterio de Tribus Fontibus Habebunt etiam ibi usuarium nemoris in omnibus ad proprietatem domus sue et communem pasturam in omnibus finibus Trium Fontium ad omnia pecora sua et monachi de Tribus Fontibus in omnibus finibus eorum similiter ad omnia pecora sua Ne autem hoc aliqua temporum vetustate mutaretur sigilli nostri auctoritate munivimus