Charter Document - 02184164

Charter Document - 02184164


Charter Number: 02184164
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Petro abbati et universo conventui Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Inebriati sicut ait Jeremias absinthio et amaritudine ac felle circumdati talia cogimur vobis scripta transmittere qualia ministrat affectus et doloris magnitudo suadet Tristis siquidem et luctuosa materia in tristem sonum nos compellit erumpere et dolores qui se in corde nostro non capiunt licet sero in manifestum cogit exire Cluniacensis Ecclesia tam in capite quam in membris quantum a sue fundationis tempore usque nunc a sede apostolica sit dilecta quantum in necessitatibus suis adjuta et semper ad majora provecta licet in oblivionem vos duxeritis a notitia tamen nostra non excidit et tota fere occidentalis Ecclesia recognoscit et quod sine gravi merore non dicimus ita preces exhortationes et precepta nostra videmus a plerisque vestrum in contemptum deducta ut possimus dicere cum propheta Filios nutrivimus et exaltavimus ipsi autem spreverunt nos Quanta tyrannide fratres vestri de Gigniaco in viscera nostra fratres de Miratorio per multa jam sint annorum curricula debacchati notitie vestre et nisi dissimulatis evidenter innotuit Ad eorum vero cohibendam insaniam qualiter sollicitudo nostra intenderit his qui recte sapiunt in aggravatione mali apertissime demonstratur Postquam enim depredantes pupillos pauperes spoliarunt non tamen est satiatus venter eorum sed de ipsis grangiis direpta substantia et famulis Christi feritate barbarica trucidatis ut nihil reliqui fieret eis nunc eamdem ipsam domunculam in qua membra Christi ad servitium sui capitis victitabant in desertum solitudinis converterunt combusserunt enim menia diripuerunt spolia ipsosque habitatores in gladiis et fustibus a suis finibus expulerunt Pro dolor pauperrimo famulo in hoc mundo juxta sui regis conceditur habitare palatium et jumentum sub uno tecto cum domino suo requiescit visceribus vero nostris non licuit juxta fratres vestros suum imponere domicilium et nedum in eadem villa sed neque etiam in eadem dioecesi divinis obsequiis imminere Porro si a priscis temporibus ad eorum cohibitionem vestra diligentia intendisset et patientia nostra tamdiu non fuisset abusa nec tantum emendatio licuisset differri nec membra nostra potuissent usque adeo lacerari Quia vero et vestrorum excessus et nostrorum miserias dissimulanti vel potius subsannanti oculo respexistis opus factum est in diebus nostris quod nemo credet cum narrabitur et cujus simile nondum contigit in Israel Quoniam igitur nec mater obliviscitur filiorum nec nos possumus nostrorum viscerum non sentire dolorem quia tantis malis contempsistis obviare nunc saltem de ipsorum emendatione sollicitos vos monemus existere Quia enim nos tanto piaculo non possumus condignam penam imponere oportet saltem que dilapsa sunt in statum debitum restaurare Quocirca vobis auctoritate presentium mandamus quatenus de nostra et sedis apostolice subventione in vestris causis confiditis ita jam dictis filiis nostris de Miratorio ablata omnia restitui damna irrogata pleniter resarciri et de tantis malis faciatis taliter satis fieri ut non tantum verbo sed opere et veritate probemini de contemptu sedis apostolice nostraque vos afflictione tristari alioquin in vos noveritis gravissime vindicandum ut saltem inviti cogamini obedientiam promptam nostris exhibere mandatis ac de illorum refrenatione qui inter vos inquiete ambulant sollicitius cogitare Datum Signie pridie Idus Martii