Charter Document - 02184161

Charter Document - 02184161


Charter Number: 02184161
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1152
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Bernardo Santonensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Veniens ad presentiam nostram dilectus filius noster Petrus Cluniacensis abbas sua nobis insinuatione ostendit quod quia ecclesia S Marie de Rochella que juris sui monasterii esse dignoscitur hominum multitudinem que inibi ad habitandum noviter venit capere minime potest aliam ecclesiam infra ejus parochiam edificare desideret et in hoc favoris nostri assensum humiliter imploravit Quia ergo sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus sic justa petentium votis benigna debemus assensione concurrere fraternitatis tue charitati per presentia scripta mandando precipimus quatenus infra terminos parochie predicte ecclesie memorato filio nostro abbati novam ecclesiam edificare precipimus nullo modo perturbes Data Signie X Kal Martii Hoc autem factum est anno ab Incarnat Domini MCLIII