Charter Document - 02184159
Charter Number: | 02184159 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1151 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecto et venerabili fratri Hugoni abbati de Tribus Fontibus ejusque successoribus regulariter substituendis frater P[etrus] humilis Cluniacensis abbas in perpetuum Nichil magis convenit et persone et ecclesie nostre quam querere que ad pacem sunt et sub caritatis concordia reliquos ordines qui ubique terrarum nobis et nostris junguntur dulciter confovere precipue autem illos qui de Cisterciensi ordine exierunt specialiter vero domum Clarevallensem singulariter ejusdem loci abbatem carissimum nostrum et que ad ipsum pertinent volumus omnimodis conservare Inde est quod ecclesiam de Tribus Fontibus primogenitam filiam Clarevallensis monasterii adversus filios nostros monachos Sancte Margarite et illos de Baudovillari ne aliqua querela amplius de vicinitate terrarum inter eos oriatur presentis privilegii pagina communimus Donamus enim predicto monasterio de Tribus Fontibus ad peticionem karissimi nostri Clarevallensis abbatis et confirmamus quicquid habebamus a parte Trium Fontium usque ad fontem qui dicitur Berarsartum ita ut a predicto fonte sit meta et linea via Rothberti Hyspanie usque ad caladiam de Roncheriis que est via ultra veterem capellam et ultra viam salinariam et inde usque ad territorium de Chanseniaco ita ut prefati monasterii de Tribus Fontibus sit quicquid est infra terminos istos sine omni costumia ad annuum censum decem solidorum Proviniensis monete qui reddentur singulis annis in die Ascensionis Domini domui de Baudovillari In hac autem terra monachi de Tribus Fontibus in plurimis locis habebant terciam partem qui et dederunt nobis quandam partem terre quam habebant extra fontem Berarsarti videlicet quicquid ibi habebant Ita tamen factum est hoc quod monachi nostri de Baudovillari excolent ibi terram quam excolere solebant vallem illam que est inter veterem capellam et pratum et in longum usque ad caladiam viam quam supradiximus et nichil amplius Quod si terram illam dimiserint monachi non poterunt eam dare nisi monasterio de Tribus Fontibus Habebunt etiam ibi usuarium nemoris in omnibus ad proprietatem domus sue et communem pasturam in omnibus finibus Trium Fontium ad omnia pecora sua et monachi de Tribus Fontibus similiter in omnibus finibus eorum ad omnia pecora sua Ne autem hoc aliqua temporum vetustate vel alicujus perversitate aut mutaretur aut deperiret sigilli nostri impressione firmavimus Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo primo