Charter Document - 02184158

Charter Document - 02184158


Charter Number: 02184158
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Commendation
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dulcissimis et amantissimis fratribus ac filiis sub patrocinio beatorum apostolorum Petri et Pauli apud Moisiacum degentibus fratri Hunaldo abbati salutem animarum et corporum et eternam benedictionem Noveritis filii karissimi qualiter vos semper dileximus quemque speciali amore locum illum pre omnibus congregationis nostre locis habuimus et honoravimus hoc namque privilegium vobis et loco vestro semper concessimus et concedimus ut in amore et honore atque memoria congregationis nostre speciales sitis Unde filii rogamus nostri memores Deum super omnia diligatis timeatis honoretis eique gratias super beneficiis suis agatis licet enim vobis pluries supervenerint anxietates ejus misericordia non defuit vobis in bonis augmentum prestans et in necessitatibus solacium idcirco carissimi ipsum in omnibus et super omnia pre oculis habetote dominis nostris summis apostolis servire non cessate Ordinem nostrum et sacram religionem sanctamque obedientiam cum summa diligentia custodite pensate quod nichil scit quicquid in mondo cernitis cogitate cum quanto sudore laborandum ut possit evadi illud terribile judicium et pervenire ad gaudium nunquam finiendum Domnus abbas quem vobis prefecimus vir bone intentionis et religiosus vobis et fratribus vestris parum carus se laudat satis de vobis unde gaudemus et ut magis magisque ipsum diligatis honoretis eique devote hobediatis utpote tam glorioso viro volumus et ammonemus de cetero commendamus nos omnipotenti Deo qui vos benedicat et adjuvet et protegat et ab omnibus peccatis absolvat vobisque perseverantiam in sancta religione tribuat et post hanc vitam meritis et precibus sanctorum apostolorum quibus deservitis vos ad eterna perducat Amen Et quia nos corporali aspectu videre non possumus spiritali nos videamus Orate pro nobis et pro fratribus nostris