Charter Document - 02184153

Charter Document - 02184153


Charter Number: 02184153
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum fiat omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod Martinus Bramans Boscum et Isengardis ejus uxor cum filiis suis et Aymo famulus cum uxore sua et filiis suis terram quam de Sancto Eugendo ad censum tenebant in cujus particula quadam Walcherius Salinensis fundavit capellam Deo et Sancto Petro Cluniacensi ad censum XII denariorum singulis annis et vini num matarum IIII donaverunt Inde sunt testes ipse idem Walcherius qui placitum fecit et Giraldus Saltarius Herenbertus quoque seneschalcus Bernoque serviens et Peregrinus ac Berno Boteth