Charter Document - 02184152

Charter Document - 02184152


Charter Number: 02184152
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Bernardus Cluniacensis prior et alii ejusdem cenobii fratres mansum quoddam quod est apud Paysiacum de jure Beati Petri et nostro sub annuo censu VII solidorum Leonensis monete persolvendo in festo sancti Michaelis concessimus Adalardo et filiis ejus nominatim designatis Miloni et Petro ea videlicet conventione ut si post decessum patris alter eorum vel uterque voluerint mansum prefatum obtinere debebunt per singulos annos supradictum [censum] VII solidorum Cluniacensi monasterio persolvere Fratri quoque qui adducit salem mansi possessor duo hospitia in anno ex debito prebebit Quod si post decessum patris filii mansum idem ita ut determinatum est tenere noluerint ipsum mansum cum omni edificio et cultura ac melioratione sua in jus et liberam possessionem Cluniacensis monasterii retransibit Si autem Milo vel Petrus legitimos heredes habebunt ipsis terram prefatam sub censu determinato relinquere poterunt Alioquin in jus monasterii ut determinatum est redibit Testes Huardus de Monmeret Remigius de Leons Teybrannus de Sancto Gyngulfo Hugo de Bosco Philippus