Charter Document - 02184149
Charter Number: | 02184149 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Aymo Esyngrez de Grosum qui decessit apud Nazara in itinere beati Jacobi apostoli dedit Deo et Sancto Petro et Paulo Cluniacensi sommatam salis in baderna quam adquisierat mandavitque fratribus suis et uxori sue quod hoc redderent Si autem nollent vel e mundo migrarent monachi predicti loci in baderna acciperent quicunque eam teneret Testes Johannes Rosset Marchis de Grosum Stephanus Bertins Petrus Dibum Albespinus Minimus juglers Lambertus mercator