Charter Document - 02184147
| Charter Number: | 02184147 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1150 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit universis Petrum prefectum de Carmeio multa de rebus beatorum apostolorum Petri et Pauli illicita diu usurpatione tenuisse Quod ego Durannus Juliaci decanus agnoscens ipsum prefectum conveni et quia que injuste tenebat mihi adhuc incognita erant tamdiu hominem per placita distruxi quousque ad ipsius ore rei veritate[m] addidici Tenebat itaque in Juliaco vineam unam et unum cellarium in Carmeio cellaria et domos de quibus nullus census reddebat ibidem et in molendino uno custodem sine assensu meo ponebat et taschias ville accipiebat et de bosco Presterie dabat et vendebat et accipiebat quantum volebat die etiam qua census noster redditur quatuor denarios de censu habebat fabricaturas ville in suum proprium usum preoccupaverat de manso ville quod tenebat censum quando volebat retinebat De his omnibus inter me et ipsum coram domno de Creci camerario et domno Bernardo de Meleio et domno Drogone constabulo talis concordia facta est Primo fidelitatem juravit Deo et Sancto Petro in manu mea et quod singulis annis supra XII denarios illicite de rebus Beati Petri non acciperet pro vinea dabit quotannis quartam partem et decimarum duos panes duo sextaria vini et IIII denarios pro cellario duos denarios de cellariis et domibus Carmeii quas habet preter unam in qua habitat que est juxta Plaseis debitum et consuetudinarium censum in molendino non ponet custodem sine voluntate et assensu decani Juliaci quicumque ille sit taschias Deo et Sancto Petro reliquit retento sibi panagio et redecimo et lino et canvo nichil de bosco Presterie accipiet nisi ad opus molendini prefati et siccum lignum quatuor denarios quos die redditionis census accipiebat ex toto dereliquit fabricaturas etiam ville sine omni servitio quod fabro faciamus De manso reddet quotannis VI denarios panem et dimidium bichet et dimidium avene et diurnales sicut alii de villa preter ista de molendino Chiani XVIII denarios in vigilia Sancti Johannis seu die Hec omnia dereliquit Petrus Deo et Sancto Petro et heres ejus tali conditione ut cetera que ei remanent in pace et quiete illum et filios ejus tenere dimittant Hujus rei testes sunt Bernardus presbiter Carmeii Stephanus de Carmeio Bruno de Fossatu Bruno cellerarius Aimo prefectus Juliaci Lambertus Clavel ex parte Petri Bertrannus de Curtevais Gaufredus Passebarre J Bonittus frater ejus Hugo forestarius Stephanus de Buxiaco
