Charter Document - 02184146
Charter Number: | 02184146 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dispute |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cluniacenses clamaverunt adversus Eduensem episcopum quod juramento probationis prede eorum quam reddituri erant eis homines Eduensis episcopi non passi sunt apponere me sciente et ideo homines Cluniacenses quia incertum noluerunt jurare dimiserunt novem libras de capitali prede sue Unde adjudicatum est eis ut jurarent apposito me sciente et recuperarent quod dimiserant de capitali prede sue Et de effractioni bus cimiterii adjudicatum est ut effractionem cymiterii et mortes hominum intra cymiterium interfectorum et vulnera vulneratorum et dampnum novies componant et emunitatem tripliciter juxta sententiam Leonis juxta quam de compositione ibidem in placito judicium dedimus Quam ut pre manibus habeatis subter adnecti fecimus Leo papa Si qui monasteria et loca dicata et ecclesias infringunt et deposita vel alia quilibet exinde abstrahunt dampnum novies componant et emunitatem tripliciter et velut sacrilegi canonice sententie subjugentur Episcopo autem Eduensi adjudicatum est quod si usu consuetudinario juris sui esset accipere sibi ad opera sua boves hominum manentium in Clun[i]ensium villis de quibus in placito illo actum est et posset probare legitimis testibus homines Cluniensium qui insecuti sunt homines episcopi ut boves quos ducebant auferent et hominem qui interfectus est et capitale si quod aliud amiserunt debent reddere hominibus episcopi et justiciam facere Si vero usus consuetudinarius a parte episcopi probari non poterit facient sui justiciam de bubus injuste acceptis Ecclesias quas Cluniacenses possunt probare se habuisse donatione vel concessione Aganonis et firmitas sibi concessione istius ejusdem episcopi N[orgaudi] per manum domini Milonis Prenestini episcopi tunc in partibus Galliarum apostolice sedis legati habeant et quiete possideant De capella Borbonensi si possint probare domini Clunienses eam sitam infra fines parrochialis ecclesie sue et ab episcopo Eduensi Norigaudo ipsis contradicentibus consecratam nec prius fuisse consecratam injusticiam fecit parrochiali ecclesie cum consecravit eam et est juris ejusdem parrochialis ecclesie et eorum quorum est parrochialis ecclesia De paratis judicatum est ut si ecclesie secundum diversitates terrarum in quibus site sunt possint probare se tempore Aganonis cum pace illius usque ad tempora istius episcopi dedisse monetas terrarum in quibus site sunt sicut per ipsas terras currunt probent et ita solveant de cetero cum pace Si potest probari a parte Cluniacensium eos hactenus habuisse emendationes que vocantur leges foris factorum commissorum in cymiterio de Melleto probent et habeant Si vero probare non poterunt habeat episcopus Percussio monachi canonice emendetur Quod ideo seorsum posuimus quaregravius emendari debet Omnes supranotate probationes legitimis debent fieri testibus ab utraque parte