Charter Document - 02184144

Charter Document - 02184144


Charter Number: 02184144
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Venerandis et dilectis filiis nostris domno M priori Pontidensi et domno B priori Vertematensi et domno Ai priori Sancti Maioli Papiensis frater P[etrus] humilis Cluniacensis abbas salutem gratiam et benedictionem Veniente nuper ad nos venerabili et magno viro domino En Cumane ecclesie archidiacono delata est ante faciem nostram grandis et gravis querela sororum nostrarum de Cernobio de injuriis et exaccionibus quas sorores nostre de Canturio sibi inferebant Nos vero super his prout nobis visum fuit scripsimus dilectioni vestre Nunc autem et ante aliquos dies venerunt ad nos magni et nobiles tres viri nuncii domini archiepiscopi et totius urbis Mediolanensis dicentes nobis viva voce et litterarum multorum testimonio quas secum detulerunt comprobantes querelam illam sororum de Cernobio nobis antea delatam penitus falsam fuisse nec aliqua inniti veritate Adjecerunt etiam multum rogantes et obnixe supplicantes ne monasterium de Canturio jure suo privaretur et ne subjectio illa que sororibus de Canturio antiquitus debita est et exibita a sororibus de Cernobio per nos tolleretur Habito tandem cum fratribus nostris consilio res ad hoc devenit ut prudentie vestre imponeremus tanti examen negotii et finem mandamus igitur dilectioni vestre quatinus utrique parti sororibus scilicet de Canturio et illis de Cernobio convenienti die indicta raciones earum et allegaciones audiatis et ex auctoritate nostra prout justicia dictaverit litem illam amico fine terminetis Preterea cujusdam nobilis viri clamor frequens ad nos usque perlatus est qui peccuniam multam fratribus nostris monasterii Besatensis jam a longo tempore commodatam necdum recipere potest Mandamus vobis ut convocatis singulis fratribus et amicis et advocatis ecclesie illius habito cum illis consilio de solucione debiti illius vobiscum diligenter tractate et quod vobis visum melius esse fuerit nobis significate et nos inde vobis remittemus nostrum consilium Quod si sorores quarum causa ventilatur justicie equitatem subire noluerint maneat Cernobium subjectum sicut hactenus in pace fuit