Charter Document - 02184136
Charter Number: | 02184136 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Eugenius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis H Bisuntinensi Archiepiscopo P Decano et toti Capitulo sancti Stephani salutem et Apostolicam benedictionem Ex parte Cluniacensium fratrum querelam accepimus quod Aymo Presbyter in Ecclesia de Biliaco quam Balmensis Ecclesia tricenaria possessione et amplius sine interruptione possedit super excommunicationem nostram diu cantaverit et redditus ejusdem Ecclesie qui Balmensi debentur partim violentia partim sibi furto retinuerit Verum quia fratribus Cluniacensibus in sua justitia maxime in his que ad Balmense Cenobium pertinent deesse non possumus vel debemus quibus idem Cenobium cum omnibus appendiciis suis sicut tempore Alberici Abbatis et postea investitum fuit donavimus per presentia vobis scripta mandamus atque precipimus quatinus transgressionem sententie nostre et contemptum sancte Romane Ecclesie in predicto Presbytero digne et sufficienter puniatis et redditus quos Balmensi Ecclesie subripuit ex integro ita reddi faciatis ne iteratus clamor ad aures nostras perveniat et Presbyter amplius in Ecclesia non glorietur in qua tamdiu excommunica contempsit et nobis inobediens permansit Datum Lausane XIII Kalendas Junii