Charter Document - 02184135
Charter Number: | 02184135 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni Antissiodorensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Postquam controversia que inter te et dilectum filium nostrum P Cluniacensem abbatem super S Germani monasterio agebatur in nostra fuit presentia terminata et dominus idem filius noster abbatem qui fratribus inibi Deo servientibus preest per baculum investivit in quo quia dignitas Ecclesie tue obfuscari et supprimi videbitur inter vos de quo paterne charitatis debito condolemus est suborta contentio Quia igitur paci et tranquillitati Ecclesiarum attenta sollicitudine providere compellimur presentium scriptorum auctoritate statuimus ne quod ab ipso factum est tibi vel ecclesie tue imposterum prejudicium faciat vel aliquod inferat detrimentum et ne de cetero abbas S Germani a Cluniacensi abbate investituram per baculum suscipiat prohibemus Datum Bisuntii Nonis Maii