Charter Document - 02184134
Charter Number: | 02184134 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Eugenius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Vv Abbati sancti Benedicti ejusque fratribus salutem et Apostolicam benedictionem Dilecti filii nostri Petri Abbatis Cluniacensis et fratrum suorum sepius suscepta querimonia quod ea que in Monasterio sancti Benedicti per predecessores nostros tam in electione Abbatis quam in aliis eis concessa et in scriptis eorum firmata sunt ipsis subtraxeritis et contra tenorem privilegiorum Sedis Apostolice Abbatem elegeritis utramque partem ante nostram presentiam evocavimus rationes vero et allegationes hinc inde diligenter audivimus et scripta studiose consideravimus et cum fratribus nostris super ea diu consuluimus ex quibus cognovimus quod beati Benedicti Monasterio Cluniacensis Ecclesie sollicitudo divina favente clementia et in temporalibus et in spiritualibus magnum contulit incrementum Ideoque eidem Cluniacensi Ecclesie privilegia illibata servare volentes precipimus ut tu Vvillelme Abbas usque ad primum festum beatorum Apostolorum Petri et Pauli cum honestis et discretis personis de fratribus tuis sicut a predecessoribus nostris felicis memorie Innocentio et Lucio preceptum est Cluniacense Monasterium visites atque dilecto filio nostro Petro Abbati et reverentiam humiliter exhibeas Quod si infirmitate gravatus per te id adimplere non poteris per meliores personas ipsius Monasterii idipsum adimpleas Defuncto vero ejusdem loci Abbate fratres sancti Benedicti Cluniacensem Abbatem adeant et Abbatis sui obitum ei annuncient atque de Abbate de sua si idoneus repertus fuerit vel de Cluniacensi congregatione sibi eligendo auctoritatem preceptum consilium et assensum ipsius Abbatis debita humilitate sibi expostulent quo facto Abbatem sibi regulariter eligant Electus autem Cluniacensi Abbati representetur et obedientiam ei promittat Cum autem Cluniacensis Abbas per se vel per Vicarium suum ad prefatum beati Benedicti Monasterium venire voluerit reverenter a vobis suscipiatur atque tractetur et ad observantiam religionis studiose intendat et que apud nos corrigenda invenerit libere et regulariter corrigat Datum apud Sarranium XV Kal Martii