Charter Document - 02184127

Charter Document - 02184127


Charter Number: 02184127
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Willelmus comes Matisconensis et Burgundie pro salute anime mee et parentum meorum dono et in perpetuum habendam concedo Deo et Cluniacensi monasterio possessionem quandam cum appendiciis suis in burgo Ledonis que vulgo Baerna Monteria dicitur que erat Aimonis prepositi Ledonis dato ei concambio alia scilicet Baerna Monteria cum nostra et ipsius mutua concordia Dedi burgensem quendam et baernam sicuti Aimo prepositus Ledonis melius eam tenuerat Ecclesia vero Cluniacensis pro tanto sibi collato beneficio dedit mihi se[x]decim milia solidorum Cluniacensis monete et quattuor mulas Hoc donum fecit et concessit domina Pontia comitissa uxor mea et duo filii mei Stephanus et Girardus Aimo prepositus mater ejus et fratres Gualterius quoque vicecomes Frontoniaci et alii omnes qui in ea aliquid juris habere videbantur Quod ut firmiori stabilitate consisteret ego ipse et uxor mea et filii mei et alii omnes supradicti juramento firmavimus eo videlicet tenore quod in perpetuum hujus donationis actores et defensores bona fide existeremus Si quis vero calumpniam facere aut dampnum inferre temptaret nos pro posse nostro donationem ipsam per omnia tueremur Juraverunt vero proceres terre mee Hugo de Berziaco Enricus Grossus Gaucerannus Grossus Willelmus de Neblens Paganus de Classiaco Bernardus Paganus Maiolus Rebutinus Stephanus de Basinens quod si predicta pactio non teneretur aut aliquo casu infringeretur commoniti a fratribus Cluniacensibus Matiscum venirent et ibi obsides manerent donec re pacificata cum ejusdem abbatis licentia redirent Id ipsum se facturos videlicet in obsidium venire in burgo Ledonis juraverunt Willelmus Joret Guido de Munet Guido de Losiaco Gualterius Rainaldus Aimo de Castello Rainaldi Rotbertus prepositus Dolle Ricardus prepositus de Arbos Ebrardus de Evans Girardus frater ejus Vardus de Monte Moret Stephanus filius ejus Savericus de Sancto Germano Gaucerannus de Sancto Lauteno Gualterius de Belloforti Raimundus de Castellaria Hugo de la Balma Guido de Marchia Isdrellus de la Balma Milo de Monte Moret Guido de Arla et alii plures quorum nomina Cluniaci scripta habentur Ne igitur tam sollempnis donatio aliqua in posterum oblivione turbaretur cartam exinde fieri et sigilli nostri impressione muniri precepimus Id ipsum Dominus papa precibus nostris confirmavit