Charter Document - 02184125

Charter Document - 02184125


Charter Number: 02184125
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1147
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Petro Cluniacensi abbati ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum Gloriosa et ammirabilis divine providentia majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in ecclesia sua constituit ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent una fieret ex diversitate connexio et ordinabiliter gereretur officiorum amministratio singulorum Sicut autem filii obedientie in sinu matris ecclesie gratiose consolationis uberibus confovendi sunt ita rebelles et elati qui per inobedientiam suam quasi peccatum ariolandi et idolatrie scelus incurrunt severitatis ecclesiastice disciplinis sunt artioribus coercendi Balmense utique monasterium quod per fratres inibi congregatos et odore bone opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur in peccatis eorum diabolo suadente contabuit unde tam in spiritalibus quam in temporalibus miserabiliter fuerat imminutum Cum autem placuit ei qui ab eterno cuncta disponit ut tantis malis finem imponeret et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit ut per hoc nomen suum inquirerent et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent Hac itaque justitia preeunte dilecte in Domino fili Petre abbas Balmense monasterium cum omnibus que inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum rationabilibus modis prestante Domino poterit adipisci tibi et successoribus tuis et per vos Cluniacensi ecclesie in perpetuum confirmamus Ea videlicet ratione ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum futuris temporibus inviolabiliter conservetur et pro rebellione contumacia et offensa quam Balmensis monasterii abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt ecclesiam quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore optinuerit numquam abbatis sed prioris nomen tantummodo sortiatur salva nimirum apostolice sedis auctoritate Si qua igitur in f[uturum] ecclesiastica secularisve persona [] Ego Eugenius catholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi Ego Imarus Tusculanus episcopus subscripsi Ego Humbaldus presbiter cardinalis tituli Sanctorum Johannis et Pauli subscripsi Ego Guido presbiter cardinalis tituli Sanctorum Laurentii et Damasi subscripsi Ego Hugo presbiter cardinalis tituli in Lucina subscripsi Ego Aribertus presbiter cardinalis tituli Sancte Anastasie subscripsi Ego Julius presbiter cardinalis tituli Sancti Marcelli subscripsi Ego Guido presbiter cardinalis tituli Pastoris subscripsi Ego Jordanus presbiter cardinalis tituli Sancte Susanne subscripsi Ego Oddo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum subscripsi Ego Johannes diaconus cardinalis Sancti Adriani subscripsi Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli subscripsi Ego Johannes diaconus cardinalis Sancte Marie Nove subscripsi Ego Guido diaconus cardinalis Sancte Marie in Porticu subscripsi Ego Jacintus diaconus cardinalis Sancte Marie in Cosmydyn subscripsi Datum Autisiodori per manum Guidonis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii X kalendas septembris indictione X incarnationis Dominice anno MCXLVII pontificatus vero domni Eugenii III pape anno III