Charter Document - 02184124

Charter Document - 02184124


Charter Number: 02184124
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Eugenius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus P Matisconensi et G Cabilonensi Episcopis salutem et Apostolicam benedictionem Dilectus filius noster Petrus Cluniacensis Abbas ad nostram presentiam veniens querelam deposuit quod G Grossus secundum quod jurisjurandi religione firmavit in contemptum Christiane fidei judicio fratris nostri A Lugdunensis Archiepiscopi noluerit obedire Quia igitur transgressores laicos cohibere non est contra leges agere sed legi ferre subsidium per presentia vobis scripta mandamus quatinus memoratum G diligenter et sollicite moneatis ut secundum sententiam memorati fratris nostri de illatis injuriis Cluniacensi Abbati et fratribus satisfaciat et ab illicitis exactionibus desistat Quod si facere contempserit in eum excommunicationis et in terram ejus interdicti sententiam proferatis Datum Antissiodori X Kalendas Septembris