Charter Document - 02184123
Charter Number: | 02184123 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Eugenius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Presbyteris et aliis clericis Ecclesiarum ad Balmense Monasterium pertinentium in beati Petri et nostra obedientia persistentibus salutem et Apostolicam benedictionem Sicut in culpa manentibus pena pro delicti qualitate juste imponitur ita resipiscentibus pietatis janua misericorditer aperitur Interdictum itaque quod in Ecclesiis in quibus Domino deservitis pro eo quod dilectus filius noster Magister Osbertus in contemptum Dei et Ecclesie graviter offensus est de rigore justitie positum fuerat de consueta Sedis Apostolice clementia relaxamus Nunc vero quia prefatum Monasterium cum omnibus ad se pertinentibus dilecto filio nostro Petro Abbati et per eum Monasterio Cluniacensi concessimus per presentia vobis scripta mandamus atque precipimus quatinus ei et nobis in ipso reverenter et humiliter pareatis Datum Altisiodori XIX Kalendas Augusti