Charter Document - 02184115

Charter Document - 02184115


Charter Number: 02184115
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Eugenius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Raymundo Petragoricensi Episcopo salutem et Apostolicam benedictionem Ad tuam credimus notitiam pervenisse quoniam nos controversiam que inter dilectos filios nostros Cluniacenses Monachos et clericos de Rochaboviscurti super Ecclesiam ipsius loci jamdiu agitata est diligenter audivimus et cum fratribus nostris super ea diu contulimus Auditis siquidem utriusque partis rationibus et diligenter inquisitis quoniam ex utriusque partis confessione Monachos fuisse in possessione cognovimus judicavimus ut si Monachi duobus aut tribus testibus idoneis in venerabilium fratrum nostrorum Lamberti Engolismensis et Geraldi Lemovicensis probaverint quod ipsi eos de possessione ejusdem Ecclesie violenter expulerunt ipsa possessio eis restitueretur Nunc autem sicut prefati fratres nostri litteris suis nobis significaverunt Cluniacenses Monachi probationem ipsam juxta litterarum nostrarum tenorem in eorum presentia compleverunt Sed Monachi ipsi sicut litteris nobis significaverunt restitutionem possessionis ab illo qui Abbas dicitur et aliis Clericis qui presentes aderant secundum judicium nostrum minis et contumeliis repulsi cum iterata querimonia ad nos remissi sunt Quia igitur Cluniacensis Monasterii justitie minime deesse debemus et eorum clericorum inobedientiam et contumaciam ulterius ferre non possumus per Apostolica tibi scripta mandamus atque precipimus quatenus infra triginta dies postquam presentia scripta susceperis Ecclesiam ipsam cum ornamentis et ceteris pertinentiis suis Monachis Cluniacensibus plenarie restituas Si vero clerici contradicere presumpserint eos excommunicatos publice denunties et tamdiu excommunicatos teneas donec juxta mandatum nostrum restitutio compleatur Facta autem restitutione si clerici qui ante Monachorum expulsionem in ipsa Ecclesia ordinati erant de proprietate agere voluerint in presentia prefatorum Episcoporum juxta tenorem aliarum litterarum nostrarum causa audiatur et fine canonico terminetur Alios autem clericos qui post Monachorum expulsionem in ipsa Ecclesia intrusi sunt nequaquam ad causam de proprietate admitti volumus Datum Viterbii V Idus Septembris