Charter Document - 02184108
Charter Number: | 02184108 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1122 - 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Que pro salute geruntur maxime litteris tradere ne tractu temporis ab hominum cadant memoria prudentium assueuit discretio Notum sit itaque quod ego Willelmus Aruernorum Comes reformando pacem cum domno Petro Clun Abbate et eius fratribus pro iniuris quas Mauziacensi Monasterio et Celsiniacensi iniuriose intuli medietatem omnium letdarum que in villa Reomensi quoquo tempore accepte fuerint libere predicto Monasterio Mauziacensi et eius habitatoribus dono et in perpetuum possidere concedo Verumtamen siquis predictis habitatoribus pro hac medietate letdarum controuersiam mouerit ego idem Willelmus querentibus satisfaciendo Monachos Mauziacenses in pace obtinere faciam De foro vero cognominato de Charnac medietatem omnium annonarum ut salis Priori Celsiniensi et eius Monachis sed et censum annualem qui ex terra in qua forum fit colligi poterit in terra illa tantum que beate Petri iuris est secundum quod vnicuique hominum institutum est vel fuerit gratanter reddo et in perpetuum habere concedo Si quando quod absit ego vel qui sub potestate mea sit aliquam iniuriam in supradictis foris Monachis vel eorum hominibus fecero vel quis fecerit si Abbas Mauziacesis vel Prior Celsiniacensis vel aliquis nomine eorum me emendare monuerit infra quadraginta dies post admonitione eis satisfacere propria manu iuro Prauas insuper consuetudines quas infra villam de Charnac nomine letdarum per me vel per meos introduxerim et cetera mala que hominibus ville vel Priori eiusdem loci iniuriose faciebam dimitto Similiter de Vareris et de Brenac et de aliis terris que ad ius Celsiniensis vel filuas occupando vel deuastando inuasi eos supradicto Priori et Ecclesie habitatoribus satisfacere cogam Ad eandem quidem pacem reformandam necessario accessit vt ego et Abbas Mauziacensis nomine Eustachius quos meliores eiusdem ville cognouimus astringi precepimus Sacramento vt consuetudines quas pacifice pater meus in villa Mauziacensi obtinuerat concorditer dicerent quibus essem contentus Quod et ita factum est Pro quibus consuetudinibus villam et ville habitatores sed et extraneos euntes et redeuntes et res eorum in eadem villa depositas fideliter defendere curabo Forum Mauziacense et forum Celsiniarum sicuti forum Riomense et de Charnac fideliter defendam Liberos etiam homines qui ex villa Abbatis ad meas transierunt libere redire permittam Terras que ad ius Mauziacense pertinent quas possidebant si qui forte reddere noluerint Abbas quibus voluerit et quomodo voluerit ordinet et disponat Consuetudinarij vero ad propria reuertantur excepto vno qui remanebit prout statutum est Si quas insuper terras ego vel mei ad ius beati Austremonij pertinentes occupauimus ego dimitto et meos dimittere faciam Si quis vero iustitiam pro aliquibus nostris facere noluerit ad exigendum ius Abbati non ero Hanc litis transactionem et pacem feci in Capitulo Cluniacensi ego Willelmvs Comes cum Petro Abbate eiusdem Monasterij et cum Eustachio Abbate Mauziacensi et cum Petro Priore Celsiniacensi presente Conuentu eiusdem Monasterij et Ademauro et Stephano de Castello et Stephano de Ermonense et Bertrando Rigaldello et aliis multis Hanc etiam Chartam tenorem huius pacis continentem in eternum valituram proprio sigillo muniri precipio et vt Episcopus et Capitulum Claromontense sed et domnus Papa idem faciant rogo et exopto