Charter Document - 02184107

Charter Document - 02184107


Charter Number: 02184107
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1145 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Narbonensi archiepiscopo Arnaldo salutem et apostolicam benedictionem Veniens ad nostram presentiam dilectus filius poster Petrus Cluniacensis abbas contra venerabilem fratrem nostrum R[aimundum] episcopum et canonicos Magalonensis Ecclesie nobis graviter conquestus est quod parochianos suos de Montepessulano contra fraterne charitatis officium publice inhibere presumpserunt ut in novo ejus monasterio quod juxta Montempessulanum situm est nihil de bonis suis in vita vel morte conferant seu cum obierint corpora sua in loco ipso tumulari precipiant Decimas preterea laborum suorum contra constitutionem sedis apostolice nihilominus exigunt Quod quam pravum sit et a religionis observantia penitus alienum qui zelo rectitudinis utitur non ignorat Quia ergo nostri officii est errata corrigere et suam singulis Ecclesiis justitiam conservare per presentia tibi scripta mandamus quatenus ad partes illas accedas et predictum fratrem nostrum episcopum atque canonicos Magalonenses super his graviter increpando ex parte nostra districte commoneas ut de cetero nec decimas laborum suorum vel de incrementis animalium que nutriuntur a fratribus predicti monasterii exigant nec injuriam seu infestationem inferre presumant sed sicut parochianos suos monasteriis Aniane et S Willermi eleemosynas facere et seipsos dare in morte permittunt ita eos memorato Cluniacensi cenobio benefacere nequaquam prohibeant Quod si tuis monitis obtemperare noluerint eorum parochianis publice denunties ut pro ipsius episcopi vel suorum interdicto minime dimittant quin eidem loco prout Dominus inspiraverit benefaciant et seipsos ad sepeliendum si voluerint conferant salva matricis ecclesie justitia Nihilominus preterea fraternitati tue mandamus ut Petrum de Verona qui quoddam molendinum antefati monasterii fregit et ex eo molestiam et contrarietatem fratribus ipsius loci contra justitiam inferre presumit districte commoneas ut vel ab eorumdem fratrum molestia desistat vel ad justitiam cum eis in tua presentia veniat Quod si neutrum ex his adimplere voluerit ecclesiastice severitatis censuram in eum exerceas ne pro defectu justitie ad aures nostras super his sepe dicti fratres denuo pulsare cogantur