Charter Document - 02184103

Charter Document - 02184103


Charter Number: 02184103
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1145
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nicolaus divina miseratione Cameracensis episcopus tam futuris quam presentibus in perpetuum Mandato domini pape bone memorie Lucii et precepto domini nostri Sansonis Remorum archiepiscopi assentientes que privilegio suo universitati ecclesiastice sub privilegio exposuit subnotavimus S Dei gratia Remorum archiepiscopus universis ecclesie filiis in perpetuum Felicis memorie [] anno VI Drogo cancellarius recognovit scripsit et subscripsit Hujus igitur munitionis auctoritate confirmati concordiam per nos factam episcopali auctoritate confirmamus et ut inrefragabilis permaneat in prevaricatores quoad resipuerint excommunicationis sententiam proferimus atque canonica subsignatione nostra quoque sub sigillatione hujus nostri decreti paginam confirmamus S Theoderici prepositi et archidiaconi S Johannis Alardi Evrardi archidiaconorum S Geraldi archidiaconi S Gyerimboldi et Gerardi sacerdotum S Guillelmi Bartholomei Radulfi Gualterii levitarum S Roberti Eustachii Hugonis Gauterii et Mathei sublevitarum Actum incarnati Verbi anno MCXLV presulatus domni Nicolai IX Ego Guerimboldus cancellarius scripsi et recognovi