Charter Document - 02184099

Charter Document - 02184099


Charter Number: 02184099
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dispute
Date: 1145
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nicolaus divina miseratione Cameracensium episcopus tam futuris quam presentibus in perpetuum Controversiam inter ecclesiam Sancti Salvii et Sancti Johannis abbatiam super variis importunitatibus diu habitam consilio personarum nostrarum decidentes ecclesie Sancti Salvii possessionis sue jura que in parrochia Sancti Gaugerici hactenus tenuerat auctoritatis nostre munimento assignamus Quod autem antiquitatis argumento comitem et servientes suos dapiferum scilicet pincernam pistorem camerarios et portarium coquum et culcitrarum portitorem duodecim etiam pares cum domesticis servientibus de pane eorum viventibus et canonicos cum familia sua parrochianos Sancti Johannis fuisse collegimus baptismum et sepulturam [] que parrochianis suis necessaria sunt ecclesie Sancti Johannis pace utriusque ecclesie concessimus Decretum est itaque ut parrochiani Sancti Gaugerici tam in burgo quam in castro Valentianensi commanentes in baptismate sepultura et in oblationibus [] que parrochialia sunt ab ecclesia Sancti Johannis nullatenus suscipiantur sed ab ecclesia Sancti Gaugerici sub tutela Sancti Salvii absque ulla decisione inrefragabiliter possideantur Cum autem que presignata sunt pace utriusque ecclesie ordinaverimus in prevaricatores quoad resipiscant [excommunicationis] sententiam proferimus atque canonica subsignatione et sigilli nostri impressione hujus nostri decreti paginam confirmamus S Theoderici prepositi et archidiaconi S Johannis Alardi Evrardi archidiaconorum Guerimboldi Geraldi sacerdotum Guillelmi Hugonis Radulfi levitarum Adam Eustachii Roberti Johannis Hugonis Gualteri Albrici sublevitarum Actum anno incarnati Verbi MCXLV Ego Guerimboldus cancellarius recensui Ut autem hec omnia que prenotata sunt vera esse credantur ego Nicolaus Dei gratia Cameracensis ecclesie episcopus assensu personarum nostrarum et totius capituli nostri hanc cartam sigilli nostri auctoritate et probabilium virorum attestatione munivi S domni Parvini abbatis Sancti Sepulcri Cameracensis S Ade abbatis Sancti Andree de Castello S Gualteri abbatis Sancti Auberti S Theoderici prepositi et archidiaconi S Johannis Alardi Evrardi archidiaconorum S Guerimboldi cancellarii S Guerimboldi Geraldi sacerdotum S Guillelmi Bartholomei Gualteri levitarum S Roberti Eustachii Hugonis Gualteri et Mathei sublevitarum