Charter Document - 02184098

Charter Document - 02184098


Charter Number: 02184098
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Lucius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Petro Abbati et Monachis Cluniacensibus salutem et Apostolicam benedictionem Fratres vestros debita benignitate suscepimus eosque apud sanctum Sabam honeste locavimus Maxima vero urbis perturbatione prepediti quam per dilectos filios nostros Joannem Camerarium alios fratres vestros plenius intelligere poteritis Abbatem ibi ordinare nequivimus locum tamen ipsum cum omnibus pertinentiis suis per privilegium nostrum vobis concessimus et confirmavimus Quam citius autem per Dei gratiam ab his expediti magistro Mario qui hactenus eidem loco prefuerat quem pro ipsorum novitate provisorem eis per aliquantulum temporis dimisimus providere curabimus et illum qui a fratribus vestris nobis designatus est ibidem ad honorem Domini et sancte Romane Ecclesie et Cluniacensis Monasterii Domino auxiliante in Abbatem ordinare curabimus Rogamus autem ut pro nobis et universo statu sancte Dei Ecclesie speciales orationes ad Dominum faciatis et per Religiosos congregationis vestri ordinis fieri studeatis Datum Rome XIII Kalendas Februarii