Charter Document - 02184097
| Charter Number: | 02184097 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1145 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - Bourgogne 79 (f100) TELMA - Chartae Galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Lucius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Etsi Ecclesiarum omnium cura nobis ex Apostolice sedis administratione immineat illis tamen locis que nostro regimini specialiter commissa sunt atque infra urbem sita juris sancte Romane Ecclesie esse noscuntur propensiori nos convenit affectionis studio imminere Beati Sabe Monasterium a temporibus sanctissimi Pape Gregorii in religione et honestate fundatum atque magnis et amplissimis possessionibus ditatum fuisse dignoscitur Nunc autem peccatis exigentibus et Religio elapsa est et pravorum hominum superabundante nequitia bona et possessiones distracta sunt et ab ipso contra justitiam alienata Ea propter dilecte in Domino fili Petre Abbas quoniam Cluniacense Monasterium per omnipotentis Dei gratiam jam diu longe lateque Religione precipua floruit et bone opinionis odore multos aspersit prefatum sancti Sabe Monasterium cum omnibus ad ipsum pertinentibus ad reformandam ibidem Religionem ad meliorandum etiam et disponendum tibi tuisque successoribus in perpetuum committimus ut in ipsius restitutione et gubernatione studium et sollicitudinem impendatis et potestatem habeatis Decernimus etiam ut sine Cluniacensis Abbatis provisione et consilio ibidem Abbas de cetero nullatenus eligatur sed vestra semper provideat diligentia quatinus idonea et huic officio digna in loco regiminis secundum Regulam sancti Benedicti persona subrogetur et quicquid in Monasterio ad augmentum et observationem Monastice Religionis institui vel emendari oportuerit vestro semper magisterio et dispensatione administretur salva quidem in omnibus auctoritate sedis Apostolice cujus juris locus ille esse dignoscitur Si qua igitur Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem Cenobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Ego Lucius Catholice Ecclesie Episcopus Ego Conradus Sabinensis Episcopus Ego Theodevinus sancte Rufine Episcopus Ego Rainerius Presbyter Cardinalis tituli Vestine Ego Vuido Presbyter Cardinalis tituli Sanctus Laurentii et Damasi Ego Nicolaus Presbyter Cardinalis tituli Sancti Cyriaci Ego Hugo Sancte Romane Ecclesie Presbyter Cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina Ego Julius Presbyter Cardinalis tituli Sancti Marcelli Ego Villanus Presbyter Cardinalis tituli Sancti Stephani in Monte Celio Ego Manfredus Presbyter Cardinalis tituli Sancte Sabine Ego Gregorius Diaconus Cardinalis tituli Sanctus Sergii et Bachi Ego Otto Diaconus Cardinalis tituli Sancti Georgii ad Velum aureum Ego Guido Diaconus Cardinalis tituli Sanctus Cosme et Damiani Ego Joannes Diaconus Cardinalis Sancti Adriani Ego Joannes Diaconus Cardinalis Sancte Marie Nove Ego Artaldus Diaconus Cardinalis Sancti Eustachii Ego Cinthius Diaconus Cardinalis Sancte Romane Ecclesie Datum Rome per manum Baronis Sancte Romane Ecclesie Subdiaconi xiv Kalendas Februarii Indictione viii Incarnationis Dominice anno MCXLIII Pontificatus vero Domni Lucii secundi Pape anno primo
