Charter Document - 02184096

Charter Document - 02184096


Charter Number: 02184096
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Lucius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Petro Cluniacensi Abbati ejusque fratribus salutem et Apostolicam benedictionem Privilegiis que a Sede Apostolica Cluniacensi Monasterio indulta sunt diligenter inspectis manifeste cognovimus quod beati Benedicti Monasterium a predecessore nostro bone memorie Gregorio Papa septimo Hugoni Cluniacensi Abbati ejusque successoribus commissum est ut in ejus gubernatione atque custodia et potestatem habeant et studium Procurationis impendant Obeunte quoque ipsius loci Abbate eorum semper provideat diligentia quatinus idonea et huic officio digna in loco regiminis secundum Regulam S Benedicti persona subrogetur et quicquid in Monasterio ad augmentum et observationem Monastice Religionis institui vel emendari oportuerit eorum semper Magisterio et dispensatione amministretur salva quidem in omnibus auctoritate Sedis Apostolice cujus juris locus ille esse dignoscitur Idipsum quoque ab ipsius successoribus nostris predecessoribus et precipue Papa Calixto felicis memorie statutum est et confirmatum qui in sua confirmatione addidit ut in eodem beati Benedicti Monasterio sine Clun Abbatis consilio provisione et precepto Abbas nullatenus eligatur nullusque Episcoporum sine commendatitiis litteris Cluniacensis Abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat alioquin et consecrator tanquam constitutionis Apostolice prevaricatur graviori subjaceat ultioni et consecrati electio sive ordinatio donec Apostolice sedi et ejus Cluniacensi Monasterio satisfiat irrita habeatur Nunc autem nostro tempore dilecte in Domino fili Petre Abbas tam per te quam per fratres tuos nostris predecessoribus et nobis etiam sepe conquestus es quod te inconsulto contra supradictum tenorem sibi Abbatem elegerint et debitam tibi obedientiam ac Reverentiam subtrahant Unde predecessor noster felicis memorie Papa Innocentius per litteras suas eis mandavit ut Guillelmus Abbas qui vobis inconsultis electus et ordinatus fuerat cum honestis et discretis personis de fratribus suis Monasterium et fratres Cluniacenses visitaret et tibi Petre Abbas obedientiam ac Reverentiam quemadmodum suus predecessor bone memorie Henricus exhibuisse dignoscitur cum humilitate et charitate exhiberet quo nequaquam per eos adimpleto et vobis in vestra querimonia persistentibus per Apostolica eis scripta mandavimus ut prefatus Guillelmus Abbas cum honestis et discretis personis et Privilegiis sui Monasterii in preteritis beati Andree Octavis nostro se conspectui presentaret ut utriusque partis causa cognita pacem inter vos Domino auxiliante componeremus Fratribus autem vestris eodem termino nostro conspectui presentatis nec ipse venit nec per fratres suos qui nostro se conspectui presentarent pax inter vos potuit reformari Quia ergo tam manifeste Clun Monasterii justitie ulterius deesse non possumus per Apostolica eis scripta mandavimus atque precepimus quatinus ipse Guillelmus Abbas [ut supra duximus] cum honestis et discretis personis de fratribus suis occasione dilationis remota Cluniacense Monasterium visitet atque tibi Petre Abbas obedientiam ac Reverentiam quam predecessores sui tuis predecessoribus exhibuisse noscuntur humiliter exhibeat Quod si infirmitate gravatus ipse id adimplere non poterit per meliores personas Ipsius Monasteri idipsum adimpleat De cetero vero ne in eodem sancti Benedicti Monasterio nisi juxta predictum tenorem privilegiorum sedis Apostolice Abbatis fiat electio Apostolica auctoritate prohibemus Quod si facta fuerit irrita et vacua habeatur Datum Rome III Idus Januarii