Charter Document - 02184095

Charter Document - 02184095


Charter Number: 02184095
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1144 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverendo patri Dei gratia Cluniacensi abbati P[etro] et sanctissimo conventui Cluniacensi G[aufridus] eadem gratia dux Normannorum et comes Andegavorum eternam in Domino salutem Felicis memorie predecessor noster Henricus rex Anglorum centum marcas argenti singulis annis Cluniacensibus fratribus in elemosina dabat eo autem decedente pro predictis centum marcis data est terra predictis fratribus illam igitur terram Cluniacensi ecclesie et fratribus ibidem Deo servientibus jure perpetuo possidendam concedimus Donationem quoque de terra predicta ab imperatrice factam laudamus et confirmamus Testes sunt Hugo archiepiscopus Turonensis Paganus de Claravalle Guido de Sablolio