Charter Document - 02184094
Charter Number: | 02184094 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1144 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Regesta Pontificum Romanorum Online CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Lucius Episcopus servus servorum Dei Venerabili Fratri Burgensi Episcopo Meminisse debet tua fraternitas quod Ecclesiam de Caradigna dictante justitia tibi restituimus facta vero restitutione discretionem tuam studiose monuimus quatinus eamdem Ecclesiam fratribus Cluniacensibus ad reformandam ibidem Religionem pro reverentia Beati Petri et nostra committeres Quoniam igitur per eosdem fratres multa loca et in Religione reformata et bonis temporalibus augmentata cognovimus sicut tibi viva voce innuimus ita per presentia scripta mandamus quatinus infra quadraginta dies postquam presentia scripta susceperis eamdem Ecclesiam Monachis Cluniacensibus committas et in Prioratum concedas salva tamen tua et Ecclesie tue justitia Si vero Abbas qui eidem loco prefuisse dignoscitur sub obedientia Clun Abbatis manere voluerit nos ei injunximus ut eum charitative pertracter Sin autem secundum prudentiam tibi a Deo collatam tu ei in alio loco provideas