Charter Document - 02184091

Charter Document - 02184091


Charter Number: 02184091
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Lucius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri S[amsoni] Remensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem Super controversia que inter abbatem [Sancti Johannis] de Valentianis et H priorem Sancti Salvii in presentia venerabilis fratris nostri N[icolai] Cameracensium episcopi agitata est et per concordiam terminata predictus abbas nostram audientiam appellavit Tandem vero utroque nostro conspectui presentato prefatus abbas privilegia concordie unde controversia agitur obviantia se habere asseruit sed ea minime secum detulit Quamvis itaque propter hoc quod et ipse appellavit et imparatus venit adversus eum possemus sententiam protulisse ex mansuetudine tamen sedis apostolice erga eum mitius volentes agere causam ipsam tue discretioni committimus per apostolica tibi scripta mandantes quatinus ascito tecum prefato Cameracensi episcopo et aliis discretis et religiosis viris si prefatus abbas ut asserit privilegia authentica vel rationabilia argumenta concordie obviantia protulerit causam audias et remoto appellationis subterfugio media equitate diffinias Alioquin eandem concordiam sicut per prefatum episcopum facta est facias observari Datum Laterani kal decembris