Charter Document - 02184090
| Charter Number: | 02184090 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1144 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Reverendo domino et patri suo L[ucio] Dei gratia universalis ecclesie summo pontifici N[icolaus] eadem gracia Cameracensis ecclesie humilis minister salutem cum debite subjectionis obsequio Causa quedam inter priorem Sancti Salvii et abbatem Sancti Johannis diu ventilata est novissime autem in presentia nostra hoc modo est diffinitum Prior in abbatem sic agebat Parrochie nostre jura ecclesie videlicet Sancti Gaugerici tibi injuste vendicas et parrochianos nostros contra consuetos usus ecclesie nostre et privilegii nostri tenorem injuste suscipis cum abbatia tua infra parrochiam nostram Sancti videlicet Gaugerici sita sit et non liceat tibi jure antiquo aliquem de parrochianis nostris suscipere nisi illos tantum qui de familia vel curia B comitis sunt Cum igitur abbas minus sufficienter ad hoc responderet et nullam suam justiciam super hoc ostendere posset tandem visum est nobis et ecclesie nostre personis assensu utriusque partis abbatis videlicet canonicorumque suorum et prioris ut antiqua jura in presentia nostra recognoscerentur et sub cyrographi annotatione et sigilli nostri impressione munirentur et ita deinceps omnis querimonia inter eos sopiretur Quod et factum est Abbas autem hujusmodi concessionem non observans iterum predictos parrochianos et chrisma quod in prefata ecclesia Sancti Gaugerici accipere debebat aliunde suscepit Ex querimonia igitur prioris iterum abbas ante presentiam nostram die statuta vocatus est ad objecta responsurus Cum autem prior in abbatem ageret et ablata requireret et chyrographum quod a nobis acceperat ab abbate non observatum ostenderet abbas in hunc modum respondit Huic chyrographo capitulum nostrum et comes sub cujus tutela sumus et concives nostri contradicunt Unde te in presentia domini pape in octavis beati Martini appello Taliter in presentia nostra actum est Videat ergo paternitatis vestre equitas quid super hoc agendum sit Valete
