Charter Document - 02184088
Charter Number: | 02184088 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gaufridus Dei gratia Petragorice sedis episcopus Petro Cluniacensis monasterii abbati et fratribus ejus in perpetuum Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod Rainaldus pie recordationis predecessor noster episcopus dedit canonice et concessit clericorum suorum consilio Hugoni predicti monasterii abbati et successoribus suis ecclesiam Sancti Johannis de Rochenac Porro cum Cluniacensis monasterii monachi ad prefatam ecclesiam ab abbate suo missi in ea vellent eligere capellanum quem postmodum episcopo Petragoricensi presentarent surrexerunt quidam sacerdotes qui quasi hereditario jure et profana successione predicte ecclesie capellaniam invaserunt et quorundam nobilium laicorum perverso patrocinio reluctantibus monachis usque ad nos tenuerunt Quod quia injustum atque profanum visum est domino Innocentio pape cui de supradicto illicito ausu conquesti fuerint et nobis qui querelam eorum de eadem injuria multotiens suscepimus justitie cui deesse non debemus incumbentes atque etiam apostolice jussioni obedientes sepe dicte ecclesie capellaniam damus et concedimus ut supradicta nefanda hereditas perpetuo destruatur Petro abbati Cluniacensis monasterii ac successoribus suis tali tenore ut monachi ecclesie de Rochenac idoneam personam eligant in capellanum quem postmodum Petragoricensi episcopo prout justum est presentare provideant Damus et concedimus dicto Petro abbati Cluniacensis monasterii et omnibus monachis ejusdem loci in posterum Hec autem donatio facta est in manu Helie prioris ecclesie de Rocenac consilio clericorum Petragorice sedis Petri de Nanclar archidiaconi Gaufridi de Vern archidiaconi Petri de Chauze archidiaconi Constantini Raimundi Brantosmensis abbatis H Goetti de Sancto Asterio Rannulfi prioris de Anissa Et ut hec nostra donatio certior et firmior habeatur hanc cartam sigillo nostro muniri fecimus et propria manu subscripsimus + Signum Gaufridi episcopi Signum P[etri] de Nanclar archidiaconi Signum G[aufridi] de Vern archidiaconi Signum P[etri] de Cauze archidiaconi Signum Constantini Signum Iterii de Peiregors archidiaconi Signum Helie de la Crobta Signum Petri de Cauciada