Charter Document - 02184087
Charter Number: | 02184087 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem Dilectionis tue litteras debitas benignitate suscepimus et petitiones tuas que nobis et fratribus nostris rationabiles vise sunt libenter admisimus De statu vero nostro te sollicitum cognoscentes scire te volumus quia omnipotens Dominus sua nos gratia visitavit castigans castigavit sed morti non tradidit Per ipsius misericordiam convalescimus et pristinam sanitatem in brevi nos recepturos speramus Ad colloquium regis Sicilie condescendimus et quia ad honorem Dei et Ecclesie sue firmam pacem cum eo facere non potuimus instanti tamen ipsius violentia nos cogente creduam cum eo composuimus Placet autem nobis ut sicut litteris tuis significasti tredecim de fratribus tuis quam citius poteris ad nos transmittas quia nos Domino auxiliante eos honeste recipere et ad honorem Dei et Cluniacensis Ecclesie collocare curabimus Sanctam congregationem vestram pro nobis orantem gratia divina custodiat et ab omnibus peccatis absolvat Datum Laterani decimo Kalendas Octobris LXV