Charter Document - 02184082

Charter Document - 02184082


Charter Number: 02184082
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ex antiqua sanctorum patrum institutione processisse dinoscitur ut cum a fidelibus aliquid dignum memoria geritur litterarum apicibus annotetur per has namque geste rei veritas inconcussa custoditur et que per fraudem seu per oblivionem obrepere poterat falsitas repellitur Nos itaque religiosorum virorum instituta servantes eorumque vestigia hac in parte imitantes scribendo ad posteros transmisimus quod nostro in tempore fecimus Sciat igitur universa fidelium multitudo quod ego Hugo Dei gratia Autissiodorensis episcopus Sancte Marie de Karitate et fratribus ibidem Domino servientibus omnia que nunc in episcopatu Autissiodorensi vel que in eodem usque in finem seculi poterint adipisci jure perpetuo possidenda laudo atque concedo et hujus sigilli mei munitione confirmo Hec autem confirmatio atque laudatio facta est Autissiodorum in capitulo Sancti Stephani consensu atque voluntate omnium canonicorum ibi assistentium id ipsum volentium atque laudantium quorum aliqua hic subscribuntur nomina scilicet Benedicti decani Vlgerii prepositi Atthonis Raffardi Jone cancellarii Fuerunt etiam plures alii quorum hic non scribimus nomina Prior vero de Karitate domnus videlicet Odo fuit in illo capitulo et cum eo plures monachi atque laici in quo hec confirmatio atque laudatio facta est Christianus scilicet monachus Stephanus Morinus monachus Petrus Morandus monachus Morinus capellanus de Domno Petro Hugo de Booneia Aufridus famulus prioris et multi alii quos memorare non est necesse