Charter Document - 02184081
Charter Number: | 02184081 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1144 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro priori monasterii Sancte Marie quod de Karitate dicitur ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Ad hoc nos disponente Domino in apostolice sedis servitium promotos esse cognoscimus ut ejus filiis auxilium implorantibus efficaciter subvenire et ei obedientes tueri ac protegere prout Dominus dederit debeamus Unde oportet nos venerabilibus locis manum protectionis extendere et servorum Dei quieti attentius providere Igitur pro beate Marie semper virginis reverentia et tam pro vestra spectabili religione quam pro venerabilis fratris nostri Petri Cluniacensis abbatis dilectione ad cujus curam ex Cluniacensis cenobii jure locus vester pertinet dilecti in Christo filii vestris justis petitionibus clementer annuimus et prefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio ad exemplar predecessorum nostrorum Urbani et Paschalis bone memorie Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona idem cenobium inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis Deo propicio poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis In Autissiodorensi episcopatu ecclesiam de Cona de Aona de Buluciaco ecclesiam Sancti Juliani Sancti Petri de Boniaco cum ipsa villa in episcopatu Senonensi ecclesiam de Cavannas ecclesiam de Branca de Monte Boio de Castellione de Diciaco de Contentione de Venesio ecclesiam de Cruce Sancti Sidronii Sancti Jonii ecclesias de Joviniaco et in suburbio ecclesiam Sancte Marie in episcopatu Bituricensi ecclesiam de Tenconio cum burgo de Monastello cum burgo de Orolio item de Orolio de Birreto capellam de Monte Falconis de Valeniaco de Fontiniaco castro de Nerunda de Ulmeriaco de Coola Sancti Sulpicii juxta pontem Ligeris Sancte Montane Sancti Celsi in Aurelianensi episcopatu ecclesiam de Orolio Sancti Laurentii in suburbio in Nivernensi episcopatu ecclesiam de Albiniaco ecclesiam de Galliaco de Colungia de Bisca ecclesiam Sancti Honorati Sancti Sulpicii Sancti Victoris in suburbio in episcopatu Eduensi ecclesias de Rocha de Monte Ansberti cum villa de Lameneia de Viverio in suburbio ecclesiam Sancti Rozzi in Meldensi episcopatu ecclesiam de Rodolio in Trecensi episcopatu ecclesias de Sedana Sancti Justi in Belvacensi ecclesiam Sancti Christophori de Araciis cum appendiciis suis in Suessionensi ecclesiam de Brena foris castrum de Villeriis de Monte Mauro in Carnotensi ecclesiam Sancti Salvatoris in suburbio in Rotomagensi ecclesiam de Bellomonte de Longavilla in Anglica terra ecclesiam Sancti Salvatoris de Bermundesia de Noranthona de Ponte Fracto ecclesiam Sancte Milbulgis cum universis possessionibus et appendiciis supradictarum ecclesiarum ecclesiam de Daventreia in Venecia ecclesiam Sancte Crucis cum appendiciis suis in Ispania ecclesiam Sancti Petri de Arratis item in episcopatu Trecensi ecclesiam Sancti Sepulchri cum appendiciis suis item in episcopatu Meldensi ecclesiam de Firmitate Ansculfi ecclesiam de Chailli de Chamini de Bussei de Bellovidere ecclesiam Sancti Christophori in suburbio item in episcopatu Autissiodorensi ecclesiam de Narci ecclesiam de Varenna de Domno Petro de Murliaco de Bosco Britannie capellam de Castronovo de Suliaco de Manniaco de Colungiis super Jonium de Namui de Aliniaco de Novovico alias quoque ecclesias et capellas quas canonice possidetis vobis nichilominus confirmamus Liceat etiam vobis in ecclesiis vestris presbiteros eligere qui si idonei fuerint ab episcopis gratis et absque ulla pravitate curam animarum suscipiant eisque de plebis cura rationem reddant vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exibeant Hoc quoque presenti capitulo subjungimus ut nulli episcopo liceat in vos et in locum vestrum qui videlicet de Caritate nominatur ultionem excommunicationis vel interdicti exer[c]ere Quatinus ab omni servitii secularis infestatione securi omni gravamine mundane oppressionis remoti in sancte religionis observatione seduli ac quieti Domino annuente permaneatis salva in omnibus Cluniacensis abbatis reverentia et obedientia ad cujus gremium locus idem tanquam cella noscitur pertinere Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva nimirum in omnibus apostolice sedis auctoritate Si qua sane in crastinum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei redemptoris nostri Domini Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen [Cercles et Bene valete] Ego Lucius chatholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi Ego Imarus Tusculanus episcopus subscripsi Ego Petrus Albanensis episcopus subscripsi Ego Thomas presbiter cardinalis tituli Vestine subscripsi Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachi subscripsi Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi Ego Johannes diaconus cardinalis Sancti Adriani subscripsi Ego Wido in Romana ecclesia altaris minister indignus subscripsi Datum Laterani per manum Baronis capellani et scriptoris XVIII kal maii indictione VII incarnationis Dominice anno MCXLIIII pontificatus vero domni Lucii secundi pape anno primo