Charter Document - 02184077

Charter Document - 02184077


Charter Number: 02184077
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Celestinus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Petro Abbati et Monachis Cluniacensibus salutem et Apostolicam benedictionem Charitatem vestram de statu sancte Romane Ecclesie matris vestre sollicitam cognoscentes que circa nos acta sunt vobis significare curavimus Notum igitur facimus dilectioni vestre quod Domino nostro bone memorie Papa Innocentio octavo Kalendas Octobris defuncto et in Lateranensi Ecclesia cum maxima cleri ac populi Romani frequentia tumulato Cardinales Presbyteri et Diaconi un a cum fratribus nostris Episcopis et Subdiaconis clero et populo Romano acclamante pariter et expetente tertia die in ipsa Ecclesia unanimi voto et pari consensu me indignum et prorsus tanti officii imparem nescio quo Dei judicio in Romanum Pontificem concorditer elegerunt Ego autem considerans infirmitatem meam ad Apostolice Sedis culmen non posse pertingere onus hoc malui declinare ne in Pastorali regimine imparis amministrationis actione succumberem sed quia contraire non est Domini disponentis arbitrio obedienter secutus sum quod misericors de me regentis manus voluerit operari Dispositioni itaque divini consilii colla summittens tanto pondere pressum me recognosco ut non per prophetie spiritum sed per experimentum dicam incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque Tanta quippe occupationum onera deprimunt ut ad superna vix aliquando animus erigatur multis causarum fluctibus quatior et post illa quietis otia que ante hoc officium me recolo habuisse tantis tumultuose vite tempestatibus affligor ut recte dicam veni in altitudinem maris et tempestas demersit me Unde fratres charissimi per Omnipotentem rogo ut me sub hoc Pastoralis cure onere lassescentem orationum vestrarum intercessionibus adjuvetis et ejusdem omnipotentis Dei misericordiam totis nisibus et plenis desideriis imploretis quatenus mihi inter undas pelagi laboranti majestatis sue dexteram porrigat et sic navicule sue preesse concedat ut ad eterne quietis portum cum suscepte navis onere ipso ducente perveniam Nos autem Cluniacense Monasterium tanquam beati Petri proprium more predecessorum nostrorum diligere volumus et fovere et suam ei justitiam conservare Quod autem A Claromontensis Episcopus preterita beati Luce festivitate a predecessore nostro bone memorie Papa Innocentio evocatus non venit nec canonicam excusationem pretendit pro vestra dilectione ad presens equanimiter toleramus Datum Laterani VIII Idus Novembris