Charter Document - 02184074

Charter Document - 02184074


Charter Number: 02184074
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1142
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gesta mortalium traduntur litteris ut ea que succedentium mutabilitate deficiunt litterali memoria diu vivant Unde notum fieri volumus posteritati sequentium inter ecclesiam Cluniacensem et dominum Galterium episcopum Cabilonensem pro ecclesia castri Capelle ortam esse calumniam Monachi Cluniacenses qui eam per tempora multa tenuerant suam ex integro dicebant esse Sed episcopus partem eos in ipsa ecclesia habere non negans suum esse ut in illa presbyterum poneret asserebat Hoc tandem fine ex utraque parte causa decisa est quod idem episcopus in sua curia apud Burgum Novum discussa testium veritate ad cognitionem liberalium personarum predictam ecclesiam Cluniacensi ecclesie plenarie resignavit At quoniam paupertas fecerat ut sacerdos certum in ea presbyteratus redditum non haberet coram episcopo a domino A[rberto] Cluniacensi priore provisum est ut duas partes tam sepulture quam decime medietatem quoque denariorum et annone undecunque et quoquo modo provenerint Cluniacenses habeant et residuum pro cantuario in presbyteri partem cedat Sane Cluniacensis ecclesia ponet in eadem ecclesia capellanum et decimarium ad decimam colligendam et custodem quem voluerit qui recipiat partem suam Hujus rei testes sunt Galterius episcopus Cabilonensis Arbertus prior Cluniacensis Wigo cantor Mastisconensis Hugo de Viliaco canonicus Galterius de Losiaco canonicus Christoforus sacerdos Sancte Cecilie Stephanus camerarius Cluniacensis Gervasius Petrus de Burniaco Ardeuvius de Loridono Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCXLII