Charter Document - 02184073
Charter Number: | 02184073 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1142 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H sup Cluny 141 (1) (p2) Archives départementales de Saône-et-Loire - H sup Cluny 141 (2) (p2) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sit presentibus et futuris manifestum quia ego Adefonsus Hispanie imperator una cum uxore mea Berengaria grato animo voluntate spontanea nemine cogente pro peccatorum nostrorum remissione et domini Petri Cluniacensis abbatis rogatu et amore cauto monasterium Sancti Salvatoris de Bodinio per eosdem terminos quibus rogatu comitis Gomes quando illud possidebat cautavi per illum videlicet locum quo cum cauto Tude dividitur inde vero sicut dividitur cum cauto Atelie et transit per cacumen de la Conforcada inde per Pennam Vulturariam et per montem Sculque et per Petram Capre inde sicut venit ad prenominatum fluvium Lauri Hujus rei equidem causa predictum monasterium cauto ne majorinus et saio regius vel aliquis alius regis vicarius infra prenominatos terminos causa pignerandi vel malifaciendi intrandi licentiam habeat Si quis vero quicumque sit cautos constitutos dirumperit et extra eos aliquid violenter extraxerit pectet pro temerario ausu mille libras auri et duplatum restituat quicquid acceperit Hos supramemoratos cautos quos monasterio Sancti Salvatoris dono omni tempore stabiles et mansuros esse concedo et si quis forsitan huic meo facto contrarius venerit et illud dirumperit a Deo maledictus cum Juda proditore dampnetur nisi penitens emendaverit et pectet regie majestati mille marobotinos Facta carta Karrioni mense augusto era MCLXXX predicto imperatore Adefonso imperante in Toleto Legione Sarragocia Najara Castella Galecia Ego Adefonsus Hispanie imperator hanc cartam quam jussi fieri confirmo et manu mea roboro Petrus Palentinus episcopus Martinus Auriensis episcopus P[e]dagius Tudensis episcopus Johannes Legionensis episcopus Comes Ferrandus de Galecia confirmavit Comes Rodericus Velez de Sarria confirmavit Didacus Munios majordomus imperatoris confirmavit Poncius de Minerva alferis confirmavit Ferrandus Johannis confirmavit Pelagius Curvus confirmavit Rodericus Ferrandus confirmavit Geraldus scripsit jussu magistri Hugonis cancellarii imperatoris