Charter Document - 02184069

Charter Document - 02184069


Charter Number: 02184069
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1140
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Hugo de Berziaco filius Rollanni Breisent notum facio omnibus tam futuris quam presentibus litem que inter me et domnum Petrum abbatem ac monachos Cluniacenses diu habita tali modo fuisse terminatam Conquerebar michi plurima a monachis Cluniacensibus aufferri que illi econtra sui juris esse asserebant Subito igitur cum meis consilio terram adjacentem ville Berziacensi que fuerat domine Faletrudis matris mee et boscum qui vocatur de Opere et alium boscum quem Guigo decanus Cluniacensis emerat a Gauffrido de Minciaco et maracalciam quam in terra monachorum levaveram aquam quoque quam per terras eorum ad meum molendinum venire faciebam omnes etiam consuetudines quas a tempore avunculi mei in terra eorum levavi ex toto et sine aliqua retentione eis guerpivi et dimisi boscos de Frategia de Builia et de aliis locis in quibus mecum aliquam partem habent quando voluerint et me commonuerunt partiar cum illis et partem eorum in perpetua pace illis dimittam Si quid cum in eis semisce habere mei homines probare potuerunt habebunt illud in pace Condaminam de Monte Medio similiter ex toto eis reliqui sub hac tamen conventione ut si monachi aut clerici apud Montem Medium ex precepto abbatis Cluniacensis manserint habeant illam sin alias revertatur ad Cluniacensem ecclesiam Mansum Petre Clause quod modo Paganus tenet post mortem ejusdem Pagani recuperabunt Cluniacenses monachi Ego vero tandiu faciam eis pacem firmam teneri a filiis predicti Pagani quandiu voluerint illis esse ad justitiam ubi debuerint De mansis Sancti Poncii pacem omnimodam monachis tenebo nec aliquid in mansis requiram quousque possim ostendere avunculum meum aliquam in eis consuetudinem ad pacem monacorum habuisse Quam cum ostendero in pace habebo eam nec desuper aliquid in mansis supradictis requiram De aliis terris que hic nominatim non sunt expresse si qua discordia emerserit ad cognitionem hominum communium videlicet tam meorum quam monachorum veniam ut quod utrumque super mota questione tenendum ipsi deffuerint hoc indubitanter ac firmiter et ego et monachi teneamus Tenebo etiam firmissime placitum quod per manum domini Rainaldi Lugdunensis archiepiscopi constat factum fuisse De molendino Caveroche dimissum est in manu Hugonis de Cerceyo et Bernardi de Sachins qui si forte quacumque occasione defuerint bona fide alii loco eorum supponentur ut quod ipsi super hoc dixerunt tam ego quam monachi perpetuo teneamus Pedagium nichilominus ex toto guerpivi de hominibus videlicet de Cluniaco et de Paredo et qui sunt a Paredo usque Cluniacum de terra monachorum Similiter de Nantuacensibus et eis qui sunt a Nantuaco usque Cluniacum de terra eorum nec sub occasione quam solent aliqui querere caritatis que procul dubio non est caritas sed violenta exactio aliquid de rebus eorum extorquebo Quatuor etiam nundinis nominatissimis de nullo homine undecumque sit pedagium accipiam nisi tantum modo de illis qui trussellos liberos super equitaturas ducent si tamen non fuerint de hominibus monachorum de illis enim undecumque sint in illis supradictis nundinis nichil accipiamus Recepimus propter hanc concordiam a monachis tam ego quam mei mille CCC solidos et duas marchas argenti Igitur et laudante et confirmante hec omnia uxore mea ad perpetuam pacem monachorum jussi hanc cartam sigillis venerabilium virorum Galterii Cabilonensis et Pontii Matisconensis episcoporum sigillari Acta fuerunt hec anno Dominice incarnationis MCXL pontificatus vero domini pape Innocentii XI regnante Ludovico potentissimo rege filio videlicet Ludovici qui fuit filius Philippi