Charter Document - 02184068

Charter Document - 02184068


Charter Number: 02184068
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1140
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Bertoldus de Tuanna cum aliis quibusdam nobilibus viris apud Pontem de Bargiis hospitale ad opus pauperum edificavimus ibique nos Deo servire sub conversionis habitu statuimus Postea vero communi voto et assensu ego Bertoldus ceterique fundatores ejusdem predicti loci nos ipsos ipsumque locum gubernandum erudiendum custodiendum Cluniacensi monasterio dedimus in manus domini Petri venerabilis abbatis qui tunc temporis eidem monasterio plus prodesse quam preesse visus est Tunc enim idem Cluniacense monasterium omnium spiritualium disciplinarum forma speculum et norma pre ceteris eminebat Actum est autem in capitulo Cluniacensi anno Dominice incarnationis millesimo centesimo quadragemo regnante Churado Romanorum rege secundo Francorum autem rege Ludovico Innocentio papa secundo Romanum pontificatum agente Nec illud silendum quod prefatus locus apud Pontem de Bargiis per privilegium domini Innocentii pape et per preceptum pretaxati Romanorum regis secundi scilicet Chonradi ab omnium episcoporum sive alicujus secularis potestatis dominatione munitus liber et absolutus est fundatus excepto tantum domini pape et abbatis Cluniacensis