Charter Document - 02184067
Charter Number: | 02184067 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1139 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quoniam generatio preterit et generatio advenit facile a noticia posteritatis labitur quod scripto memorie non mandatur quocirca tam presentium quam futurorum memorie presentibus apicibus assignamus monachos de Melai in ecclesia de Carbona quasdam partes habere easdemque diu sine cujusquam calumpnia possedisse Monachorum namque est sacerdotem mittere paratas etiam tempore suo persolvere et presbiterium si adversus ordinem suum criminaliter egerit et si quicquam quod juris monachorum est violenter auferre vel per fraudem subtrahere molitus fuerit dictante equitatis ratione eicere episcopi vero vel vicariorum ejus est curam animarum ei committere Si autem aliquid monachis in ecclesia de Melai commorantibus sacerdos injurie vel damni intulerit in eorum curia prout justitia dictaverit emendabit Ecclesie redditus quos nos vulgariter presbiterale feudum appellamus a monachis tenebit Noverit autem sagacitas audientium quod controversia olim habita est inter monachos Cluniacenses et sacerdotem quendam Girbertum nomine qui sine jussione eorum ecclesiam eorum pervaserat et in presentia domini Stephani venerabilis Eduensis episcopi discussa et ventilata et tam ipsius quam assistentium sibi auctoritate diffinita et a sapientibus sapienter est determinata Sacerdos denique qui adeo presumptuose egerat quod ecclesiam sine eorum precepto intraverat rectum faciens eis pro cognitione presumptionis genu flexo monachis quatuor nuncios episcopi jussu persolvit et investituram ecclesie a monachis accepit Monachorum etiam esse tam per legitimos testes scilicet Walterium monachum de Sancto Martino et Hugonem Magnum et Seguinum de Capretis qui id solius justicie amore testati sunt quam per diuturnam investituram inventum et comprobatum est maruglerium mittere et eicere Hoc autem in ecclesia de Carbona habere monachos attestatum est attestatione quorumdam episcopalis excommunicationis timore veritatem experimentium Stephanus autem Heduensis episcopus pro remedio anime sue et Cluniaci amore ut habent et tenent et attestatum est eos habuisse tempore antecessorum suorum Aganonis et Nariodi episcoporum eis concessit et laudavit Testantur isti Gaufridus archidiaconus Rainaldus prior Magabriensis Savaricus Cluniacensis elemosinarius Arduinus de la Guichia monachus Cluniacensis Hugo prior ejusdem ecclesie Melai Obertus prior Sancti Symphoriani Siguinus archipresbiter de Stagno domnus Aldo Siguinus de Glana Guido Bisorius Petrus Arnaldus Hoc autem publice est actum Hedue mense junio feria sexta regnante Ludovico juniore rege Francorum Hugone duce Burgundie anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo CXXX nono epacta XX septima concurrens quintus luna vicesima nona