Charter Document - 02184064

Charter Document - 02184064


Charter Number: 02184064
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1139
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Leoni abbati Sancti Bertini ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Que ad perpetuam ecclesiarum vel cenobiorum utilitatem sunt a sanctis Patribus instituta nulla debent improbitate convelli nulla temporum varietate turbari sed et quanto apostolice sedi major reverentia ab universis Ecclesiis exhibetur tanto magis in earum tuitione nos oportet esse sollicitos et ipsarum quieti debemus attentius providere Ideoque dilecte in Deo fili Leo abbas decisionem controversie que est diutius agitata inter te et dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem abbatem pro subjectione quam idem abbas sibi in tuo monasterio vindicabat ad posterorum memoriam charte et atramento duximus committendam Dum igitur idem abbas et fratres sui apud nos sepe numero questi essent pro subtractione subjectionis et obedientie que sibi a Beati Bertini monasterio negabatur ad respondendum exinde ante nostram es presentiam evocatus Cumque statuto termino nostro te conspectui presentasse quoniam prefatus abbas non venit neque misit quamvis cum tua incommoditate atque gravamine usque ad tempus concilii moram in curia nostra fecisti et partem alteram diutius exspectasti prefatus itaque abbas ad concilium veniens de querelis unde inter vos statutus terminus fuerat agere supersedit Tua tamen dilectio non idcirco minus tam in plenaria synodo quam in Lateranensi palatio coram nobis se multoties ad justitiam presentavit Unde etiam utrorumque privilegiis diligenter inspectis tandem fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium communicato consilio sententiam predecessoris nostri sancte recordationis Paschalis pape fratrum suorum episcoporum et cardinalium judicio exinde promulgatam et a successore ejus papa Calixto apostolice memorie confirmatam rationabili studio prosequentes privilegiis Cluniacensium que super hoc se habere ab apostolica sede dicebant justitia dictante cassatis tam te quam successores ac fratres tuos seu monasterium Sancti Bertini ab hujusmodi lite et Cluniacensium subjectione absolvimus idemque cenobium sue restituimus libertati et salvo jure Tarvanensis ecclesie vel episcopi eumdem locum sub solius Romane Ecclesie ditione atque tutela perpetuo permanere decernimus statuentes ut quascunque possessiones quecunque bona idem locus inpresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum liberalitate principum oblatione fidelium seu aliis ustis modis Deo propitio poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis in Tarvanensi parochia ecclesiam Sancte Margarete ecclesiam Sancti Joannis Sancti Martini ecclesiam de Harbela ecclesiam de Petrenessa ecclesiam de Torbessem sicut antiquitus ab omni episcopali redditu liberas ecclesiam de Broborg cum capellis suis duos etiam manipulos decime nove terre ubicunque accreverit in tota parochia de Broborg que extenditur usque ad terminos vicinarum parochiarum quam ecclesie Sancti Bertini comes Flandrie Balduinus Insulanus et Robertus filius ejus et successores eorum contradiderunt et confirmaverunt ecclesiam de Archas cum eadem villa ecclesiam de Popringhem cum eadem villa ecclesiam de Steenkerka ecclesiam de Bruxele ecclesiam de Scales ecclesiam de Bovrinkehem cum villis earum villam de Aldefort et de Ostresela et de Rokestoir cum terra quam emit Ecclesia ab Arnulpho de Venti et aliis terris adjacentibus allodium quod Clarembaldus dedit in villa Lustinghem ecclesiam de Ceka et ecclesiam de Helcin cum villis earum et partem ecclesie de Vualnas ecclesiam de Locanes et Aquina ecclesiam de Hunela cum eadem villa altare de Merchem quod venerabilis Joannes episcopus vobis concessit in Noviomensi parochia Canetekurtim id est Calmunt in Tornacensi ecclesiam de Rokeshem ecclesiam de Hedinghem de Westkerke et decimam de Clemeskerke ecclesiam de Hitinghem ecclesiam de Lisimega ecclesiam de Snelguekerke ecclesiam de Erninghem ecclesiam de Bovenkerke in Atrebatensi parochia ecclesiam de Vuerkin ecclesiam de Salomones ecclesiam Hautay in territorio Furnensi berquariam quadraginta librarum quam Carolus dedit pro anima Balduini comitis et terram de Buri quam ecclesia vestra in Belvacensi pago possidere cognoscitur in Colloniensi parochia ecclesiam de Ferkena ecclesiam de Gildestorp cum appendiciis earum ex quibus precipimus ut nulla per episcopos vel eorum ministros exactio quibuslibet occasionibus exigatur salvis episcoporum annuis reditibus ecclesiam quoque de Coclers quam Baldricus Tornacensis ecclesie episcopus Lamberto bone memorie abbati suisque successoribus ordinandam una cum altari de Rusleta omni exactione liberam tribuit preter decem solidos denariorum qui singulis annis de Rusleta episcopo persolvuntur totum etiam atrii spatium quod ab omni parte basilice vestre usque ad medium Agnionis fluvii cursum interjacet cum piscariis Mera et Grath Mardic et Stranguere et Langha et terris adjacentibus cultis vel incultis sicut antiquitus possedistis iterum in parochia Tarvanensi ecclesiam de Oxelara ecclesiam de Vuarnestim ecclesiam Sancte Marie que dicitur Eggafridi capella ecclesiam de Haveskerke Subrogationem etiam abbatis in monasterio Sancti Silvini apud Alciacum juxta preteriti temporis morem in vestra semper concedimus dispositione Stationes vero publicas ab episcopo in eodem fieri monasterio eumdemque episcopum ibidem frequenter venire nisi ab abbate et fratribus vocatus fuerit omnino prohibemus Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerit Sancimus insuper ut in omnibus parochiis vestris nullus ecclesiam vel monasterium sine vestro assensu edificare vel edificatum tenere presumat nullusque presbyter sive clericus in ecclesiis vel capellis vestris sine vestra concessione licentiam habeat permanendi vel in eisdem divina celebrare presumat Ad indicium autem hujus percepte a Romana Ecclesia libertatis singulis annis unciam auri nobis nostrisque successoribus persolvatis Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium super hac nostra concessione ac confirmatione temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet aliis molestationibus vexare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt omnimodis usibus profutura Si quis sane in posterum rex dux vel marchio princeps comes archiepiscopus episcopus vel quelibet ecclesiastica secularisve persona hujus nostre constitutionis paginam sciens contra eam ausu temerario venire tentaverit secundo tertiove commonita si non congrua emendatione satisfecerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat et in ultimo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem ecclesie sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus hic fructum bone actionis percipiant et in futuro premia eterne felicitatis acquirant Amen amen amen Ego Innocentius Catholice Ecclesie episcopus subscripsi Datum Laterani per manum Haymerici sancte Romane Ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii sexto Kal Maii indictione secunda Dominice Incarnationis anno MCXXXIX pontificatus autem domni Innocentii pape secundi anno decimo