Charter Document - 02184063
Charter Number: | 02184063 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1139 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Bertholdo atque Willelmo provisoribus hospitalis domus Pontis Bargie eorumque fratribus tam presentibus quam futuris in perpetuum Sicut venerabili fratre nostro Tedewino episcopo Silve Candide referente didicimus et litterarum vestrarum inspectione cognovimus terra in qua hospitalis domus Pontis Bargie et ecclesia sita est ubi etiam omnipotenti Deo ejusque pauperibus gratum ministerium exhibetis beato Petro apostolorum principi est oblata eique sub censu annuo jure proprietario tradita Unde etiam idem frater noster dum in partibus Teutonicis legatione sedis apostolice fungeretur apud eundem locum altare sacravit cymiterium benedixit et nos igitur que ab eodem fratre nostro exinde gesta sunt auctoritate apostolica confirmantes eandem domum et ecclesiam cum suis omnibus pertinentiis in Beati Petri proprietatem protectionemque suscepimus et presentis scripti pagina communimus statuentes ut idem locus nulli omnino persone nisi solo Romano pontifici subjectus existat Quascumque etiam possessiones quecumque bona in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum liberalitate regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis auxiliante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant Sancimus etiam ut de predicto loco videlicet Ponte Barge qui ad jus Beati Petri et vestrum spectare videtur nullus a vobis decimas exigere presumat Presbiteri quoque et clerici qui inibi omnipotenti Domino deservire decreverint celebrandi divina officia liberam habeant facultatem Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere aut aliquibus vexationibus fatigare set omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Ad indicium autem quod idem locus Beati Petri juris existat annis singulis bisantinum unum nobis nostrisque successoribus persolvetis Si quis igitur in posterum hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonitus si non congrue satisfecerit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiat et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniat Amen Amen Amen Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus subscripsi + Ego Theodewinus S Rufine episcopus subscripsi + Ego Petrus cardinalis presbiter tituli Sancte Stephanie subscripsi + Ego Lucas presbiter cardinalis tituli Sanctorum Johannis et Pauli subscripsi + Ego Crysogonus presbiter cardinalis tituli Sancte Praxedis subscripsi Datum Lateranni per manum Aimerici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis XV kalendas aprilis indictione II incarnationis Dominice anno MCXXXVIIII pontificatus domni Innocentii pape II anno X