Charter Document - 02184062
Charter Number: | 02184062 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1138 - 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Petro Abbati et Monachis Cluniacensibus salutem et Apostolicam benedictionem Pro pace et tranquillitate vestra valde solliciti sumus et ideo venerabili fratri nostro Fr Lugdunensi Archiepiscopo rogando injunximus atque precipimus ut ab injuria et infestatione vestra cesset et clericos Lugdunenses cessare faciet De his autem qui manus violentas in Monachos injecerunt aut rei conjurationis sive conspirationis existunt ediximus quoniam donec vobis satisfaciant anathematis sententie sint subjecti Precipimus etiam ut ea que Cluniacense Monasterium tenuerat et a Lugdunensibus sunt ablata restituantur Si quid vero questionis super his remanserit coram dilecto filio nostro G Diacono Card Apostolice Sedis Legato quempro causa vestra precipue destinavimus terminetur Ediximus etiam quod in Monasterio sancti Ragniberti quoniam fratres illius nimis laxe et minus religiose usque modo vixerunt per fratres Cluniacenses religio reformetur Ecclesia vero de Villafranca que Cluniaco a Lugdunensi Archiepiscopo data esse cognoscitur minime auferatur Si qua vero [quod contingere nolumus] superfuerint que in presentia nostri Legati terminari nequiverint opportuno tempore in nostra presentia prestante Domino debitum finem accipient Datum Laterani XVI Kalendas Junii