Charter Document - 02184060
Charter Number: | 02184060 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Bernardus de Bajollio et uxor mea Mathildis et filii mei Ingerrannus et Wido Eustachius et Bernardus et filia mea Atuidis per manum domni Garini Dei gratia Ambianensis episcopi in presentia fratrum meorum et in presentia duorum archidiaconorum Ambianensium Radulfi videlicet et Balduini et multarum aliarum personarum tam clericorum quam laicorum altaria que jure hereditario tenebamus ecclesie Cluniacensi libera sine aliqua contradictione pro redemptione animarum nostrarum et predecessorum nostrorum concessimus quorum ista sunt nomina ecclesia de Domno Petro altare de Bajollio altare de Turs altare Aerdicuria altare de Ramburellis altare de Alenai ea scilicet conditione ut monachi qui apud Domnum Petrum habitabunt marcam unam argenti per singulos annos pro censu persolvant ecclesie Cluniacensi Super hoc etiam tres carrugatas terre mee et quadraginta falces prati mei et hortum et pomerium fratris mei Radulfi monachis habitaturis facta liberatione donavi Si quis autem hanc elemosinam nostram minuere vel adnihilare presumpserit predicti episcopi Ambianensis domini Guarini quam ab eodem super hoc fieri impetravimus excommunicationi subjacebit Hujus rei testes sunt capellani et clerici sui Acardus et Walterus Rogerus et Walterus de Noelli Godardus de Durocato Gaufridus de Asceu Godardus de Mailnoviler Adelhelmus de Brasli