Charter Document - 02184059

Charter Document - 02184059


Charter Number: 02184059
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1138
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sciant quos scire necesse est quod ego Ademarus vicecomes Lemovicensis dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo in manu Philippi prioris Ventedorensis mansum de Burrutiaco et alium mansum de Quinciaco et alium de Telione et alium de Angladione et alium de Rino et alium de Volta quos villarios apud Sanctum Bonitum quos tenent Helias et Hugo et Brachiarii et quoscumque in omni terra nostra servos et ancillas habeo quamdiu in illa terra habitare voluerint liberi habeantur Preterea mansum de Fundo et quicquid ad hunc locum et ad loca predicta pertinet in manu domni P[etri] abbatis Cluniacensis et in presentia totius conventus cum se ipso obtulit Testes sunt hujus rei antequam Cluniacum veniret Archimbaldus vicecomes et uxor ejus filia predicti vicecomitis et Bernardus de Marcha et Helius Morsellus et Petrus de Monte Luduno Petrus abbas Carnotensis et plures alii Anno ab incarnacione Domini MCXXXVIII regnante Ludovico rege Francorum