Charter Document - 02184057

Charter Document - 02184057


Charter Number: 02184057
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Abbati Cluniac salutem et Apostolicam benedictionem Super sollicitudine atque diligentia quam erga nos et beati Petri negotia te exhibere cognovimus omnipotenti Deo et tue devotioni gratias agimus Benedictus igitur Dominus Deus Israel qui visitavit et fecit redemptionem plebis sue qui etiam ita nobis magnificare dignatus est misericordiam suam ita fecit prosperum iter nostrum ut ab urbe Roma usque Barium vix aliqua civitas castrumve remanserit quod B Petro et nobis subjectum et obediens non existat Qua in re gaudemus divine manus antiqua coruscare miracula dum sancta Ecclesia quanto amplius sub malleo tribulationis tundi conspicitur tanto altius sublevatur et more aromatum quo magis verberibus teritur eo latius odoramenta suavitatis effundit Et quidem optabile nobis erat si quemadmodum nobis per litteras indicasti persone tue possemus habere presentiam ut vel sic labores nostri diurni atque nocturni valerent Deo propitio mitigari sed quoniam estivi fervores et aeris intemperies necnon fragilitas complexionis tue id minime patiuntur charitatem tuam hortamur in Domino quatenus his omissis una cum sacro Cluniac Collegio orationibus consuetis insistas ut benignitas quam conditor noster voluit nobis hactenus exhibere felici consummatione perficiat et diutinis laboribus sponse sue atque christiani populi sub jugo illius tyranni siculi macerati vestris et aliorum religiosorum precibus inclinatus jam nunc optatum finem imponat quod profecto sicut de ipsius pietate confidimus velociter consummabitur De cetero prefatum conventum per te in Domino salutantes nos et fratres nostros tuis et eorum orationibus commendamus Data in territorio Potentiensi XIII Kalend Augusti