Charter Document - 02184056
Charter Number: | 02184056 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint universi tam presentes quam posteri quod quidam burgensis de Cluniaco Girbertus nomine cum in seculo bonis exuberaret divina tactus clementia sua omnia pro ipso qui pro nobis pauper fieri voluit pauper factus dereliquit et se ipsum cum filio suo monastice subdidit discipline relicta in seculo quam sibi maritali copula conjunxerat uxore In adventu autem suo tanta secum detulit et donavit pro quibus domnus abbas duas procurationes fratribus fieri singulis annis decrevit et jussit sed quia metuebat ne minus sufficienter de his que donaverat fieri possent adhuc alia eisdem procurationibus profutura providit Mulier siquidem ejus Mariam domum ante tabulas sub porta constitutam quam ipse illi cum seculo renuntiaret pro dote et pro sua parte Hanc igitur monitis ipsius et precibus ad procurationes ex integro et sine cujuslibet occasionis optentu singulis annis sicut in carta definitum est fratribus faciendas mulier post ejus decessum infirmario et elemosinario donavit utrique dimidium ita ut altera pro ipsa refectio altera fiat pro ipso Hoc tamen assensu domini abbatis et capituli retento ut si Martinus famulus de elemosina eandem domum habere post mortem mulieris voluerit et de suo emere suffecerit ab elemosinario simul et infirmario vilius centum solidis donetur quam cuilibet alteri Huic rei interfuerunt et testes sunt Domnus abbas P[etrus] et domnus Albertus prior in quorum manibus res acta est Jarento helemosinarius Hugo infirmarius Martinus famulus elemosinarii