Charter Document - 02184055

Charter Document - 02184055


Charter Number: 02184055
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1136
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): TELMA - Chartae Galliae
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Stephanvs Rex Anglorum Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus et omnibus fidelibus suis per Angliam constitutis salutem Sciatis quoniam venerabilis memorie Rex Henricus auunculus meus et antecessor meus pro anima patris fui aui mei et animabus patrum et predecessorum nostrorum dedit in eleemosynam omnibus annis Deo et Ecclesie beati Petri de Cluniaco centum marcas argenti de proprio thesauro suo Ego vero bonorum eius actuum ex debito sicut subsecutor sic et deuotus imitator et ex gratia superna miserationis sedulus imperator quod prefatus auunculus meus predicte Ecclesie in denariis contulit de thesauro suo hoc ego eidem Ecclesie in subscripte terre stabilitis reditibus in perpetuum assigno et manerium meum de Ledecomba quod de proprio dominio meo est pro illis centum marcis argenti illi Ecclesie in sempiternum dono et concedo Quia volo et firmiter precipio quod Cluniacus teneat manerium illud cum omnibus consuetudinibus et appendiciis in terris et proprio [hundredo eiusdem manerii et cum soca et saca et toll et team et infangetheof et] cum omnibus quietationibus et libertatibus et rebus illi manerio pertinentibus quas ipsum manerium liberius habuit quando fuit in manu mea et antecessorum meorum Et vt hec donatio mea rata et inconcussa illi fine sine Ecclesie perduret presentis sigilli mei attestatione et subscriptorum subnotatione confirmo et corroboro Apud Wintoniam anno Incarnatione Dominice MCXXXVI regni vero mei primo Signum Stephani Regis Signum Mathildis Regine Signum Eustachij filij Regis Signum Henrici de Soilli Signum Henrici Episcopi Wintoniensis Signum Rogeri Episcopi Sarisberiensis Signum Alexandri Episcopi Lincolniensis Signum Nigelli Eliensis Episcopi Signum Alani Comitis Richemundie Signum Rogeri Comitis Warwici Signum Alberici de Ver Signum Roberti de Ver Signum Ilberti de Laci