Charter Document - 02184054

Charter Document - 02184054


Charter Number: 02184054
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mortgage
Date: 1136
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint presentes et posteri calumniam quam dominus Letaldus de Calmonte contra fratres Cluniacenses habebat sic esse terminatam In manu domni Petri Cluniacensis abbatis guerpivit et dedit Deo et ecclesie Cluniacensi servos et ancillas liberos et liberas quos calumniabatur et suos esse dicebat quorum hic ex parte nomina subjuncta sunt Brictio Maiolus Achardus Paganus Amicus de Carella Bernardus Sus Bernardus Furnerius Bonitus de Brocis et Bernardus fratres Raimberga et Armenberga sorores Osanna Stephana Adalgardis Leucta Makia Elmentrudis et quoscumque alios de hominibus ejus Cluniacensis ecclesia tenebat die qua concordia hec facta est Propter hanc concordiam et firmam pacem in perpetuum dederunt fratres Cluniacenses predicto Letaldo XII libras Laudaverunt hoc Florentia uxor ejus et filii ejus universi videlicet Wichardus atque Bernardus Interfuerunt huic concordie et testes sunt domnus Hugo camerarius domni abbatis Drogo constabulus Girardus de Chopetra Gervasius sacrista monachi Vincentius capellanus Vincentius mareschallus Petrus de Belmonte Ubaldus Johannes Conrei laici Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCXXX sexto indictione XIIII regnante Francorum rege Ludovico Ex parte autem Letaldi sunt testes Bernardus de Centarbenes Gaufredus de Marchesuto ex parte domine et filiorum ejus idem Gaufredus de Marchesuto et Gaufredus de Petra Campi Umbertus presbiter Grimaldus prefectus Durannus de Hospitali et alii quamplures