Charter Document - 02184052

Charter Document - 02184052


Charter Number: 02184052
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1136
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Petro Clun Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Bonus et diligens paterfamilias gaudio magno gaudet cum vineam suam locatam agricolis vigilanti studio videt excoli et tribulis ac sentibus pariter emundari Cujus profecto gaudium letitia jocundiori cumulatur si eadem vinea propagatione ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse si Deo dicati religio Cluniacensis Monasterii et diversas Ecclesias exornet atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat et fide que per dilectionem operatur inflammet Ea propter dilecte in Domino fili Petre Abbas Clun memores devotionis quam erga Sedem Apostolicam cum commissa tibi Ecclesia semper habuisti et honoris ac servitii quod nobis efficaciter fideliterque maxime tempore schismatis impendisti Ecclesiam de Rochabovecourt laudantibus ejusdem clericis a venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricensi Episcopo Pontio Abbati antecessori tuo et per eum Ecclesie Cluniacensi canonice donatam et a felicis memorie Papa Calixto antecessore nostro sicut privilegium ejus testatur solemniter confirmatam tibi successoribusque tuis non solum confirmamus sed etiam confirmando auctoritate Apostolica donamus ut ordo Cluniacensis ad laudem Dei ad quam specialiter institutus est et ad honorem sacrosancte Romane Ecclesie cui omnino devotus est perpetuis temporibus ibi floreat Statuentes ut nulli hominum liceat eandem Ecclesiam vel bona que inpresentiarum legitime possidet aut in futurum justis modis prestante Domino poterit adipisci temere perturbare auferre minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare Si qua igitur imposterum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis vero eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone operationis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus Ego Guillelmus Prenestinus Episcopus Ego Gregorius Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii et Bachi Ego Guido Cardinalis Diaconus sancti Adriani Ego Vassallus Diaconus Cardinalis sancti Eustachii Ego Hubaldus Diaconus Cardinalis sancte Marie in vialata Ego Anselmus Presbyter Cardinalis Ego Littifredus Cardinalis tit Vestine Ego Lucas Presbyter Cardinalis tit sanctorum Joannis et Pauli Datum Pisis per manum Aymerici sancte Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis et Cancellarii III Idus Martii indictione XIV Incarnationis Dominice anno MCXXXVI Pontificatus Domni Innocentii Pape secundi anno VII